« »
 
[]« Gorsum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 088c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GORSUM
GORSUM, Danis, Summa est super constitutam mulctam erogata, vel doni nomine, ut habet Saxo Grammaticus lib. 10. vel in augmentum dedecoris, ut loquitur Sueno in Legibus Castrensib. cap. 11. Leges Cimbricæ lib. 2. cap. 26 :
Si Clerici et mulieres sunt propinquiores hæredes interfecti, tunc recipiunt unum saal pro hæreditate, id est, Gorsum.
Et lib. 3. cap. 21 :
Si quis pro homicidio justam firmaverit emendam, sine Gorsum, tunc solvet 18. marcas denariorum. Sed illud quod vocatur Giorsum, tantum erit, quantum fuerit prædictum, quando emenda fuit firmata : nam quilibet tantum offert in Gorsum, quantum timet in causa.
Vide Rosenving. Histor. Jur. Dan. § 69. not. C. et supra Gersuma.