« »
 
[]« 1 gradale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 091a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRADALE1
1. GRADALE, Graduale, Responsum, vel Responsorium, quia in gradibus canitur.
Versus Gradales, Responsorius Gradalis, etc
. in Ordine Romano, qui cantatur ad gradus. Ugutio : Gradale, quod gradatim canitur post Responsorium. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 96 :
Graduale a gradibus dicitur, quia in gradibus canitur. Hoc etiam Responsum vocatur, quia choro cantante, ab uno versus respondetur.
Amalarius lib. de Ord. Antiphonarii in Prologo :
Notandum est, volumen, quod nos vocamus Antiphonarium, tria habere nomina apud Romanos. Quod dicimus Graduale, illi vocant Cantatorium, qui adhuc juxta morem antiquum apud illos in aliquibus Ecclesiis [] uno volumine continetur. Sequentem partem dividunt in nominibus. Pars, quæ continet Responsoria, vocatur Responsoriale. Et pars, quæ continet Antiphonas, vocatur Antiphonarius.
Adde Hugonem a S. Victore in Speculo Eccl. cap. 7. lib. 2. de Offic. Eccl. cap. 18. Beletum cap. 38. Durandum lib. 4. cap. 19. Innocentium III. PP. lib. 2. myster. Missæ cap. 31. Jacobum de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 34. etc. Lex Aleman. tit. 16. § 2 :
Si Clericus, qui in gradu in Ecclesia publice lectionem recitat, vel Gradale, etc. Gradalis Karoli Imperatoris,
apud Sugerium lib. de Administr. sua cap. 20. Capitula Guilleberti Episcopi cap. 9 :
Ut Dominicas et festivitates præcipuas excolere, per Gradalem suum et nocturnalem canticum non ignoret.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gradale Officium, opponitur nocturnali, unde officium diurnum significare videtur. Capit. Caroli M. ann. 789. cap. 78 :
Monachi ut cantum Romanum pleniter et ordinabiliter per nocturnale vel Gradale Officium peragant secundum quod beatæ memoriæ genitor noster Pippinus Rex decertavit ut fieret, quando Gallicanum cantum tulit ob unanimitatem Apostolicæ Sedis et sanctæ Dei Ecclesiæ pacificam concordiam.
Gradualia a S. Cælestino PP. primum instituta tradit Anastasius in ejus Vita, ex Codd. MSS. :
Constituit Graduale post officium ad Missam (al.
<q>Missas</q>
)
cantari.
Chronicon Reicherspergense de eodem Pontifice, ann. 424 :
Hic constituit, ut Psalmi Davidis 150. ante sacrificium antiphonatim canerentur, quod ante non fiebat, sed tantum Epistola et Evangelium recitabatur. Ex hoc instituto excerpta de Psalmis a B. Gregorio PP. primo Introitus, Gradualia, Offertoria, Communiones cum modulatione ad Missam in Ecclesia Romana cantari cœperunt. Gradualia
et Alleluya composuisse S. Ambrosium scribit Honorius Augustod. lib. 1. cap. 88. Nostri Greel dicebant. Glossar. Lat. Gall. Gradale, Greel, Livre à chanter la Messe. Perperam Grec pro Greel, editum in Consuetudine Claromontensi art. 249. Catholicon Armoricum,
Grazal, G. Greel, ung Livre à chanter, L. Gradale
. Robertus Bourronus in Hist. Merlini MS. :
Tu t'en iras en ces parties, où les gens sont qui ont che saint Graal, et toujours mais sera ta paine, et tes livres retrais, et volentiers ois de toutes gens. Deux Greaux,
inter libros Capellæ Ludovici Hutini, in illius Inventario.
Un Messel et un Greel
, in Testam. Caroli Comit. Valesii ann. 1320.