« 6 gradus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 092c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRADUS06
6. GRADUS, Ordines Ecclesiastici :
Canonici Gradus vel plebei,in Epist. Bonifacii Mogunt. ad Cuthpertum Archiep. Cantii præfixa Concilio Cloveshoviensi ann. 747. Anastasius in S. Hygino PP. :
Hic Clerum composuit, et distribuit Gradus.Nicolaus I. PP. Epist. 8. ad Michaelem Imp. :
Hinc etiam confessor Christi Sylvester fecit Gradus in gremio Synodi, ut non Presbyter adversus Episcopum, non Diaconus adversus Presbyterum,... det accusationem aliquam.Hæc verba habentur in Synodo Rom. ann. 324. cap. 3. Capit. Caroli M. lib. 7. cap. 309. 393. Clerici cujuslibet Gradus, etc. Pœnitentiale Theodori Archiep. Cantuariensis cap. 1 :
Gradus non debemus facere ante altare, ubi reliquiæ Sanctorum venerandæ sunt.Cap. 2. inscribitur :
De tribus Gradibus Ecclesiæ principalibus.Capitula Theodori Cantuar. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 61 :
Nullus per pecuniam obtineat Gradum : sin vero, et ipse, et ordinator ejus omnibus modis a communione projicientur.Capitula Walterii Episcopi Aurelian. cap. 20 :
Gradus quoque Ecclesiasticos similiter memoriæ commendatos habeant,Et cap. 21 :(Sacerdotes)et unde unicuique Gradui in Veteri Testamento origo fuerit, et quomodo Novum in idipsum concordet, etc.
Ut Presbyteri,(alumnos suos)in quolibet Gradu promovendos in supradictorum tenore sacramentorum et Graduum edoctos exhibeant, quatinus et memoriter ea tenere, et intellectuose sciant explanare.