« »
 
[]« 8 gradus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 093a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRADUS08
8. GRADUS, Trajectus maritimus, angustus maris, atque interdum fluminis meatus ; quilibet etiam portus seu locus quo navigium adpelli potest, Occitanis Grau. Gradus a gradiendo dictus, quia qui de navi ad littus adpulsa exit, continuo terram aqua altiorem ingreditur et ascendit tanquam per Gradus. Hinc portus Asiæ minoris Galli vocant, Echelles du Levant, scalæ vel Gradus Orientis. Vide Scala 9. Passio S. Torpetis MS. :
Præceptum est, ut in Gradu ad mare ibidem decolletur ; et venerunt in Gradum Arnensem, exierunt ad ripam fluminis, etc.
Ita porro appellant Ammianus lib. 15. et Itinerarium Hierosol. meatus seu trajectus, per quos Rhodanus in mare volvitur, reliquo fluvii ostio arenis pæne obsito. Gratus dicuntur in Itinerario Antonini et Maritimo : indigenis vero Gras. Gradus etiam appellatur, meatus stagni Magalonensis, ubi naves e mari in stagnum trajiciunt. Versus antiqui in Arnaldum Episcopum Magalon. :
Iste Gradus clausit, quo prædo piraticus hausit.
Et infra :
Navibus introitus per eum Gradus alter apertus.
Arnaldus de Verdala in Hist. Episcop. Magalonensium pag. 796 :
Erat enim ibi portus maris vocatus Portus-Saracenus usque in hodiernum diem, ad quem per Gradum galeæ Saracenorum liberum habebant ingressum.
Et pag. 798 :
Quibus peractis, idem sanctæ memoriæ Arnaldus Episcop. ponens manum ad fortia, Gradum præfatum lapidibus et lignis ante omnia claudere et obstruere festinavit, etc.
Philippus Aug. in Charta ann. 1208. quæ exstat in Regesto Carcassonensi pag. 50. dat facultatem Episcopo Magalonensi aperiendi portum, qui dicitur Gradus. Et infra :
Adhuc etiam concessit eidem Joanni et Magalonensi Ecclesiæ auctoritatem faciendi Gradum.
Alia Philippi Aug. ann. 1208. in 30. Regesto Tabularii Regii Ch. 145 :
Hoc est, in mari piscationes suas, et ubicumque in Melgoriensi Comitatu et Magalonensi Episcopatu portus, qui dicitur Gradus, aperiatur.
Infra :
Adhuc etiam concessit eidem Joanni et Magalonensi Ecclesiæ auctoritatem faciendi Gradum, ubi ei visum fuisset in Episcopatu Magalonensi, salvo eo, quod spectat ad Comitem de redditibus Gradus, et salvo eo quod spectat ad Ecclesiam Magalon.
Pactum ann. 1272. inter Jacobum Aragoniæ Regem et Berengarium Magalonæ Episc. :
Item fuit actum quod ubicumque fiat Gradus in Episcopatu Magalonensi, domini Montispessulani et Latarum, habeant et percipiant, et habere et percipere libere valeant, sua etiam auctoritate, id totum quod pro stacha et ratione stachæ percipere consueverunt.
Aliud pactum inter eosdem ann. 1278 :
Mandamus quod si aliquis delinquat vel contrahat in castro de Latis vel alibi in juridictione domini Regis, et delinquentes vel contrahentes se fugæ committerent per stagnum et Gradus prædictos, nuncii seu curiales insequentes possint ibi eos capere sua propria auctoritate et retinere.
Vide Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 100. 106. 286. 288. Breviarium Hist. Pisanæ ad ann. 1166. apud Murator. tom. 6. col. 177 :
Ad Gradus quoque Mercurii quinque magnas, quamvis vacuas, naves combusserunt, et unam bene caricatam de Garbo ceperunt.
Oberti Cancellarii[] Annales Genuens. ad ann. 1164. apud eumdem ibid. col. 305 :
Et nostri illuc euntes fecerunt jurare quemdam Provincialem sibi vera dicturum de galeis Pisanorum, qui ait illas in Gradu illo, non esse, neque in flumine. Invenerunt tamen ibi naves Pisanorum, et combusserunt illas igne... Quo facto redierunt ad Gradum Montispessulani, et vento contrario intraverunt Gradum Capræ.
Chronicon MS. Consulum Monspeliensium ann. 1262 :
En aquel an fou discord entrel Conte de Proenza et homes de Massalha, et adonc lo Coms lo desbaratet al Gra de Magalona, et aprés feron plus ambel.
Charta Ludovici Ducis Andegavensis et Turonens. Reg. Franc. fratris, et ejus locum tenentis in tota Lingua Occitana ann. 1372. ex Tabulario Narbonensi :
Per querelam Consulum Narbonæ percepimus, quod licet pluribus aliis mediantibus litteris per nos eisdem Consulibus concessis pro commodo et utilitate totius reipublicæ tam dictæ villæ Narbonæ, quam locorum circumvicinorum, nonnulla impedimenta seu obstacula, quæ in ea circa Gradum, et introitum atque egressum, tam Gradus quam maris, quæ in gula seu exitu fluminis Atacis, et præcipue in loco vocato Lardalho, amoveri eis mandatum extiterit, et pro ipsis amovendis, ut navigia possint inde vehi et navigari, mercesque et aliæ res tam victualium, quam aliæ, etc.
Raimundus Montanerius in Chron. Aragon. cap. 86. meminit Gradus Cullerensis, del Grau de Cullera, in Catalania : Gradus Seryniacensis, del rau de Serinya, cap. 152. Gradus Narbonensis, del Grau de Narbona, eod. cap. Petrus IV. Rex Aragon. in Chr. lib. 6. cap. 6.
del Grau de Murvedre, del Grau de Valencia
. Surita in Indice Rer. Aragon. lib. 1. sub ann. 1080. observat, Pinam Hispaniæ oppidum ædificatum ad fiuvii Hiberi trajectum, quem Gradum vocant :
Pina oppidum situm ad Hiberi trajectum, (Gradum vocant) incursione hostili deflagrat.
Et sub ann. 814. Gradus videtur appellare fauces Pyrenæi, quas alii Portus. Statuta Arelat. MSS. art. 105 :
Piscator qui juxta Gradum moram faciet causa piscandi.
Et art. 185 :
Quicumque saorrim proicerit (projecerit) in Gradibus vel a Gradibus infra vel extra duo miliaria in X. libr. puniatur.
Vide Valesium in Notitia Galliarum pag. 475. Mitto reliqua, haud ita pridem a me observata ad Alexiadem pag. 313. 314.