« 10 gradus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 093b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRADUS10
10. GRADUS, in quatuor qualitatibus secundum Medicos sic explicat Constantinus Africanus lib.
de Gradib. :
Antiqui concordati sunt dicentes, unamquamque rem esse calidam aut frigidam, humidam aut siccam. Quorum quidem intentio ad temperamentum humanæ complexionis fuit. Humana enim complexio cæteris animalium complexionibus temperatior est, et mediocritati propinquior, etc.
P. , 1766.
◊ Adde ex animadversionibus
D. Falconet : Passim physicis et medicis, Quantitas, ut ita dicam, qualitatis.
Joan. Haslerus in Logistica medica, hoc est, de morborum et medicamentorum
qualitatum Gradus ratione investigandi, etc. Jac. Alkindus de medicinarum
compositarum Gradibus, idem de rerum Gradibus ; Joan. Bapt. Montanus de
Gradibus et facultatibus medicamentorum ; Paracels. de Gradibus et
composit., etc.