« »
 
[]« 1 graphium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 102a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRAPHIUM1
1. GRAPHIUM, Graphius, Græcis et Latinis, dicitur stylus ferreus, ab una parte acutus, qua exarabantur in cera literæ, ab altera parte planus, qua inducebatur, quod perperam erat exaratum, et rursus complanabatur. Symposius in ænigmate, cujus lemma Grafio :
De summo planus, sed non ego planus in imo.
Papias : Graphium, scriptorium. Alibi : Grafium, γραφεῖον, stilus vel baculus studentis. Gloss. Ælfrici : Graphium, vel scriptorium, græf. Petrus in Actis S. Artemæ num. 10 :
Jussit pueris, qui ejus discipuli fuerant, quod cum gladiis, qui ab officio scribendi Græco eloquio Graphii nuncupantur, illum crudeliter trucidarent.
Concilium apud S. Macram ann. 881. cap. 8 :
Ad capitium lecti sui tabulas[] cum Graphio habebat, et quæ... de profectu et utilitate regni meditabatur, adnotabat.
Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone Episcopo f. 50 :
Sicut enim supra scriptum est, ita mihi nominavit... et neque auxi, neque minui, ut credo, unum verbum, quia in tabulis cum Grafio scripsi ante eum præfixum feudum.
Graphium argenteum, in Epist. 7. Bonifacii Mogunt. Recensetur porro Graphium in supellectili monachica in Regula S. Benedicti, de quo multa congerunt Haeftenus in Disq. Monast. lib. 9. tract. 2. disq. 5. et Chiffletius in Anastasi Child. 13. Poeta Gallicus MS. qui vixit ann. 1376 :
Les uns se prennent à escrire,
De Greffes en tables de cire,
Les autres suivent la coustume,
De fourmer lettres à la plume.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Grefe. Vitæ SS. Mss. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 29. v°. col. 2. ubi de S. Felice :
Les enfans qu'il avoit enseignié, l'ocidrent à Grefes et à aleignes.
Grafiarium, Γραφιοθήϰη, in Gloss. Gr. Lat.
Graffiolum, Surculus, taleola, ramus arboris Graphiolo alteri insitus, inditus, unde nostri Greffe dicunt : Occitani, Grafiou. Fortunatus lib. 5. Poem. 14. cujus lemma est :
Ad eundem, pro pomis et Graffiolis.
Mox :
Qui mihi transmittis propria cum prole parentes,
  Insita cum fructu surcula, poma simul.