![[]](img/image.png)
1. GRATIFICARE, Declarare se aliquid gratum habere. Instrum. ann. 1335. apud Ludew. tom. 5. pag.
602 :
Promittentes sub fidei præstito juramento, quod sæpe fatus dominus Rex Poloniæ præmissaVulg. Interpres Ephes. 1. 6 :omnia et singula, hinc intra festum B. Galli proximum, ratificabit, Gratificabit, ac suis patentibus approbabit litteris.
In laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua Gratificavit nos in dilecto filio suo ;id est, Gratos nos fecit. Statuta Canonicorum Regul. apud Duellium tom. 1. Miscell. pag. 91 :
Ni sit in officio vel Gressu Gratificato,id est, ut ibidem habet Glossa, indulto per licentiam.