« »
 
[]« Gravaringus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 106c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRAVARINGUS
GRAVARINGUS, Gravator. Ordericus Vitalis lib. 15. pag. 876 :
Eodem tempore Amalricus Ebroicensis Comes animi nimiam amaritudinem gerebat, quod Præpositos atque Gravaringos in terra sua nimium furere videbat. Insolitas enim exactiones imponebant, ac pro libitu suo judicia pervertebant.
Vox videtur conflata ex Graf, Comes, judex, et Waring, miles. Ita Gravaringus erit Præfectus ac magister militum in urbe quavis. Warings enim milites vocant Angli, vocabulo, ut videtur, ducto a Werra, bellum, (nostris dicuntur Hommes de guerre :) vel potius ministri fuerunt, seu Milites Comitum, qui eorum jussa exequebantur, aut denique exactores et publicani, [] quomodo Graffiones dicuntur a Sugerio de Administratione sua cap. 23. et Gravatores, in libro Miraculorum S. Vulfranni Episc. n. 23 :
Quidam homo S. Vulfranni misericordiam expetiit, qui in quosdam ministros incurrit, quos vulgus Gravatores appellat : hi autem equum, cui ille insidebat, eo dejecto rapuerunt... Illi vero petitionem ejus contemnentes, dixerunt, se domini sui servitium implere velle, et sic ei, si tamen eos sequeretur, reddere.
Vide Grafio. Vacces au Roman de Rou MS. :
Venir a fet de cest pais,
Tous ses privés et ses Baillis,
Ses Gravereus, et ses Viscomtes, etc.
Vide Gravaria.