« »
 
[]« 2 gremium basilicæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 109c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GREMIUM2
2. GREMIUM Basilicæ, Mediam partem, seu Navim, interpretantur quidam, atque in iis Josua Arnedius in Lexico Antiquitatum Ecclesiasticar. pag. 1088. Anastasius in S. Silvestro :
Canthara cerostrata in Gremio Basilicæ argentea 50. etc.
Eadem ferme habet in S. Innocentio, et in S. Celestino. Ordericus Vitalis lib. 5. pag. 589 :
Hinc a dulci filio reverenter ad tumulum devecta est, et in Gremio Ecclesiæ juxta consortem thori corpus ejus honorifice sepultum est.
Mabill. tom. 3. Annal. Benedict. pag. 590. ad ann. 967 :
Initio ejus anni... Georgius apostolicæ sedis secundicerius, idem religiosus Abbas prioris Monasterii... quod dicitur in Sublacu... venit in Gremium Basilicæ S. Petri... ubi cum domno Johanne XIII. PP. sanctæ synodo... intererant Ravennas Archiepiscopus, etc.
Translatio S. Gorgonii Mart. in Actis SS. Benedict. sæc. 4. part. 1. pag. 595 :
Igitur Domino favente ad Monasterium S. Martini, quod vocatur Majus, B. Christi Martyr cum summo honore... deportatus, atque in medio Ecclesiæ Gremio positus est.
De Gremio Mittere, in Collegiis, Monasteriis, et Conventualib. Ecclesiis dicitur, cum societatis quispiam, sui ipsius et reliquorum nomine delegatur. Et differt ab eo quod dicitur, a latere legare, quod hoc unius, illud multitudinis est locutio : sic in conventione quadam inter Simonem Archiep. Cantuar. et Priorem et Capitulum Ecclesiæ Cathedralis Norwici ann. 1133. Spelm.