« »
 
[]« Greniciæ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 110a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRENICIAE
GRENICIÆ, Termini, metæ, limites. Charta Bolconis Ducis Furstenbergensis ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 41 :
Quod ipsa civitas Friburg habere debeat omnia jura civilia plenarie et perfecte usque ad gades et Grenicias villæ Gunzendorff, et usque in medium villæ Polznitz, veluti aliæ civitates, sitæ in nostro Ducatu, habeant, eorum metis, gadibus et Greniciis.
Ibid. pag. 42 :
Donamus etiam præfatæ civitati ... unum rubum liberum in omnibus metis, gadibus et Greniciis, sicut jacet et jacuit ab antiquo.
Alia Bolkonis Ducis Silesiæ pag. 391 :
Prout dicta villa in suis metis et Greniciis circumferentialiter est distincta.
Litteræ Ruperti Electoris Palatini ann. 1356. apud eumd. Ludewig. tom. 5. pag. 576 :
Cum omnibus et singulis metis, gadibus, juribus, jurisdictionibus, dominiis, utilitatibus et directis Greniciis, circumferentiis et limitibus, etc.
Rursum occurrit pag. 621. Vide Granicies. et Haltaus. Glossar. German. col. 752. voce Græntze.