« »
 
[]« Grossare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 115c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GROSSARE
GROSSARE, Solidam seu magnariam mercem emere, Gall. Acheter en gros. Litteræ ann. 1419. apud Rymer. tom. 9. pag. 795. contra abusus in vino Grossando :
Maximam partem vendagii istius patriæ pro hoc anno emerent et Grossarent.
Vide alia notione in Grossa 2. []
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grossaria, Platea Grossariorum, ubi habitant magnarii in Charta Massiliensi ann. 1428.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grossarius, Magnarius, solidæ mercis propola, Gallice Marchand Grossier, apud Menotum Serm. Quadragesim. fol. 120. Vide alia notione in Glossa 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grossarius Faber. Statuta Adalardi Abb. Corbeiensis, tom. 4. Spicil. Acher. pag. 2 :
Ad secundam cameram ... fabri Grossarii sex, aurifices duo, sutores duo, scutarii duo, pergaminarius unus, samiator unus, fusarii tres. Grossarios fabros
suspicor esse ferrarios ; quod hos non credam in longa, quæ ibi habetur, artificum enumeratione fuisse prætermissos. Vide Fabri Grossarii.