« »
 
[]« 4 gruma » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 119b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GRUMA4
4. GRUMA, βασιλιϰὴ γνώμη. Gloss. Lat. Græc. id est, Regia mensura, vel norma ; γνώμη enim hic est pro γνώμων : pro qua Latini dixere Groma vel Gruma. Adde ex Castigat. : Gruma, γνώμων. Cod. reg. Figura geometricalis. Groma, ut habet Festus, appellatur genus machinulæ cujusdam, quo regiones agri cujusque cognosci possunt, quod genus Græci dicunt γνώμονα. Præsertim intelligitur mensura, qua flexæ viæ ad lineam diriguntur. Vide Forcellin. in Groma. Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Grumare, Metiri. Gloss. Lat. Græc. : Grumat, μετρεῖ. Grumari, ϰαταστρέψαι. Vide Lexica Martinii, ac præsertim Caroli de Aquino : ubi nihil desideratur ad explanationem vocis Groma.