« »
 
[]« Guarus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 126b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUARUS
GUARUS, Qui alteri tenetur ad evictionem, Gall. Garant. Charta Guill. abb. Furn. ann. 1159. in Suppl. ad Miræum pag. 49. col. 2 :
Si vero pro his... querimonia qualiscumque exorta fuerit, nostram ecclesiam, absque rerum suarum dispendio, et adjutricem et Guaram constituimus. Gwer,
eadem acceptione, in Charta ann. 1265. ex Diplomat. Bajor. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 103. col. 2 :
Quod autem hujusmodi donationis testes et prosecutores, quod Gwer vulgariter intelligitur, sumus et erimus in perpetuum præsentibus litteris sigilli nostri munimine roboratis publice protestamur.
Vide Garantus.