![[]](img/image.png)
GUIDERBORA, Libera. Leges Luitprandi Regis tit. 80. 106. (6, 53.) :
Si quis aldiam alienam aut suam ad uxorem tollere voluerit, faciat eam Guiderboram, sicut Edictum continet de ancilla.Lex Longob. lib. 2. tit. 1. § 8. Roth. 223. :
Si quis ancillam suam matrimoniare voluerit sibi ad uxorem, sit ei licentia, tamen eam debeat thingare, et sic facere liberam, quod est Guiderbora.