« Gulfus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 137c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GULFUS
GULFUS. Gulphus, Sinus maris, ex Gr. ϰόλπος,
seu ut recentiores efferunt, ϰόλφος, ut colligimus ex
Glossis Græco-Barbaris, in quibus præterea ϰόρφος, pro
ϰόλπος habetur, de qua voce Leunclav. in Pand. Turc.
n. 180. nostris Golfe, Germanis Golpe, Anglis Gulpe, Belgis
Golpen. Bened. Abb. Petroburg.
de vita Henr. II. reg. Angl. tom. 2. pag. 680 :
Gulfus dicitur, ubi aqua protenditur inter duas terras et sinum facit.Guillelmus de Baldensel in Hodœporico pag. 104 :
Postquam transivi sinum, seu mare Adriaticum, quod hodie Gulfus Venetiarum appellatur.Gulfus Venetiorum, apud Bartholomæum Scribam lib. 6. Annal. Genuens. ad ann. 1264. Gulfus Venetorum, apud Jacobum de Voragine in Chronico Januensi tom. 9. Muratorii col. 18. Gulfus Nebii, apud Jacobum Auriam lib. 10. Annal. Genuens. ad an. 1282. Gulfus Forojuliensis, in Charta ann. 1357. ex Archivis Massil. Willebrandus ab Oldenborg in Itiner. :
Intravimus portum sinuosum Antiochiæ, quem Franci Gulphum Antiochiæ appellant. Gulphus Sataliæ,seu sinus Attalicus, apud Willelmum Tyrium lib. 16. cap. 26. Rogerum Hovedenum pag. 708. et Bromptonum pag. 1165. 1215. Gouffre de Satellie, in Gestis Lud. VII. cap. 14. Vide Gaufra.