« 1 gunna » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 138c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUNNA1
1. GUNNA, Vestis pellicea, nostris Gonne, Anglis Gowne Lexicon
Cambro-Britannicum, Gwn, toga. Lexic. Gr. MS. Reg. Cod. 2066 :
Βαἴτη, διφθέρα, ὅ ἐστι γοῦνα.Alibi :
Διφθέρα, ποιμενιϰὸν περιϐόλαιον ἐϰ δέρματος, οἷον γοῦνα, ἢ ἄλλο τί.Aliud Cod. 930 :
Σίσυρα, ἱμάτιον τραχύ, περιϐόλαιον ἀγροιϰιϰὸν, δουλιϰὸν, παλαιὸν, ϰαὶ ἡ γοῦνα.Ita vocem hanc usurpant sequioris Græciæ Scriptores, Constantinus de Admin. Imp. cap. 32. et alii, quos laudat Meursius in Gloss. Vide Glossar. med. Græcit. voce Γοῦνα, col. 260. Italos vocem hanc usurpare pariter pro viliori veste, observat Pergaminus, ex Petrarcha part. 1. Cant. 1. 5. etc.
Gunna. Bonifacius Archiep. Moguntin. in Epist.... Gunnam brevem nostro more
consutam. Epist. 89 :
Gunnam de pellibus lutrarum factam fraternitati vestræ misi.Vinea Benedictina cap. 5 :
Senibus nostris Gunnas pelliceas tribuimus ; infirmis etiam in culcitris jacere permittimus.Theodemarus in Epistola ad Carolum Regem de usibus Casin. :
Senibus nostris Gunnas pellicias tribuimus.
Gonna, in Gestis Guillelmi Majoris Episcopi Andegav. cap. 1 :
Canonici ejusdem Ecclesiæ in Gonnis suis, etc.Occurrit etiam in Actis B. Francisci Fabrianensis num. 21. MS. :
Alibi :Or ferai gré, s'il me tollent ma Gonne.
Rursum :Laissa le siecle por devenir prodhom,Et prist la Gonne, et le noir chaperon.
MS. :Son froc osta, sa Gonne a despoillée.
En vous auroit bele personne,S'aviés vestue la Gonne.
Gouna, ex Anglico a Gowne, et Græco-Barb.
γοῦνα, apud Knyghtonem :
Cum innumerabili multitudine equitum de civibus, vestitis omnibus in coloribus regiis, videlicet in Gounis albi coloris et rubei.Dantes in Parad. cant. 26. :
Petrarcha part. 1. cant. 1 :Che va di Gonna in Gonna.
Non essermi passata oltrà la Gonna.
Gunella, diminut. ex Guna, Occitanis Gounel, Gounelo, Cotte de femme, Cotillon ;
Gonnella, Italis. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 3. et Udalricus lib.
3. Consuet. Cluniac. cap. 5 :
Si propter calorem frocum exuerit, in cuculla sedere poterit, sed ita ut nec Gunellam, nec pellicium subtus habeat, nec aliud quidquam stamineum suum.Cap. 11 :
Duo paria caligarum, tria pellicia, vel unam pro tertio Gunellam.Adde eumdem Bernardum Monachum cap. 32. S. Willelmum lib. 1. Constitut. Hirsaug. cap. 16. Chartam Manassis Episcopi Aurelian. ann. 1210. in Probat. Hist. Blesensis pag. 10. MS. :
Willem. Guiart. MS. ann. 1304 :Un moine i ot qui ot une Gonelle.
Le Lusidaire MS. :Des Serjens aux noires Gonnelles.
MS. :Desi que vint à la jornéeDont a sa Gonelle endossée.
MS. :Va s'en li Quens empre une Gonelle,Deschaus, en langes parmi l'estrange terre.
Hinc Goffridus Comes Andegavensis dictus Grisa Gonella, quod tunicam griseam gestaret, ut supra observatum in voce Griseus : Cui inscripta legitur in Schedis Duchesnianis Epistola Joannis Papæ pro Ecclesia Lochiensi, hoc titulo :Se vous estes ci longuement,Vous i lairés vostre Gonnelle.
Goffrido Grisia Gonella cognominato nobilissimo Andegavorum Comiti.Et quidam Episcopus Triscanus nuncupatus Tres Gonellas, quod triplici gunella uti soleret, in vett. Schedis apud Augustinum du Pas in Stemmat. Armoric. part. 1. pag. 47. Spicilegium Fontanel. MS. pag. 235 :
Duo paria caligarum, tria pellicia, unum blanchetum, vel una Gunella pro tercio.Vide Ricordan. Malaspin. cap. 161. Raimundum Montanerium in Chron. Aragon. cap. 74. 124. et Chr. Petri IV. Regis Arag. lib. 3. cap. 15. lib. 4. cap. 3. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 315. col. 2. Gonella de Scarlato, in Tabulario S. Vincentii Cenoman. Le Roman :
Et vos comant ces cuidés donc entrer,A vos Gonelles grises.
P. , 1766.
Gunnella, dimin. a Gunna, Vestis pellicea, toga talaris. Tabul. S. Sergii Andegav. :
Gaufrido, qui junior erat, dedit unam tunicam, quæ vulgo Gunnella dicitur, emptam octo solidis.Vide in Gunna 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Gonellus, Eadem notione, in Charta ann. 1416. apud Rymerum tom. 9. pag. 334. et in alia
anni 1317. tom. 3. pag. 648.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Guinda, Eadem ut opinor, significatione. Anastasius Bibl. in Epitome Chron. Casin. apud
Murator. tom. 2. pag. 369. col. 1 : Hic Ludovicus Italiam dum ingressus fuisset cum Clotario patre ad Casinense cœnobium possessiones universas ablatas restituit, et parinosForte leg. Gunnis.(pannos)nativos et grisos, calicasque cum Guindis et ocreas fratribus concessit.
Gunatus, Gunam indutus. Luithprandus in Legat. cap. 53 :
Nec ipsa capiet eum in qua ortus est, pauper et Gunata, id est, pellicea Saxonia.
Gunarii, Gunarum seu pellium mercatores, a quibus dicta olim Constantinopoli
Basilica τῶν γουναρίων, de qua Chronicon Alexandrinum
pag. 778. qui locus idem videtur cum eo qui τὰ γουνάρια τοῦ
φόρου nuncupatur a Leone Grammatico pag. 505.
◊ Cluverius lib. 1. German. antiq. cap. 15. Gunam, a
Gaunaco dictam putat, quod Varro majus sagum interpretatur, vocemque
Græcam esse ait. Sunt autem Hesychio, ϰαύναϰα, στρώματα, ἢ
ἐπιϐόλαια ἑτερόμαλλα, Stragula altera parte villosa. Adde Oct.
Ferrarium in Gonna.