« »
 
GURGUSTIUM 1, GURGUSTIUM 2, GURGUSTIUM 3.
[]« 1 gurgustium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GURGUSTIUM1
1. GURGUSTIUM. Papias : Gurgustium, Casa brevis, ubi pisces nutriuntur. Gurgutium, cella modica, domus pauperis. Idem Papias : Gurgustia, Loca tabernarum tenebrosa, ubi convivia turpia fiunt. Servio, Gurgustium etiam est obscura et latens taberna. Hinc Gallicum Gargotte, Cauponula, tabernula : Gurgustiolum, Antrum secretum, angustum, apud Papiam laudatum. Voces sunt Ciceroni et Apuleo notæ, dubiæ tamen Latinitatis. A Gurgulione seu Curculione, Verme, dictum est Gurgustium. Vide Festum. Job. cap. 40 :
Nunquid implebis sagenas pelle ejus, et Gurgustium piscium capite ejus.
Th wroczius in Carolo Rege Hungar. cap. 97 :
Sed erant omnino sicut pisces in Gurgustio, vel in reti comprehensi.
P. Carpentier, 1766.
Gloss. Bibl. MSS. ex Bibl. reg. : Gurgustium, vas est vimineum, in quo pisces reservantur ; sic et rete piscatorium nuncupatur. Item, locus tabernarum tenebrosus, ubi convivia turpia fiunt, cella modica, vel domus pauperis. Tabul. Pontisar :
Dedit Ludovicus puer monachis SS. Germani et Martini unam aquæ arcam ad Gurgustium piscium faciendum.
Ubi idem quod Gurges.
[]« 2 gurgustium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GURGUSTIUM2
2. GURGUSTIUM, Guttur, apud Papiam.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Guterel et Goitron. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 110. Chartoph. reg. ch. 208 :
Icellui Pierre ... print ledit Thomassin son filz par la gorge et par le visaige, et d'un coustel ... le féry deux cops en la gorge ou Goitron.
Aliæ ann. 1414. in Reg. 167. ch. 427 :
Guillaume Daumelle avoit navré icellui Simonnet en la gorge ou Guterel.
Bestiar. MS. ubi de Vulpe :
Puis qu'il les tient en son Goitron,
Tous les dévore chis larron.
[]« 3 gurgustium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GURGUSTIUM3
3. GURGUSTIUM, Gurges, locus in fluvio arctatus ad capiendos pisces. Charta ann. 1362. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 72. col. 2 :
Insulam Ostinhusen... dimisimus cum omni jurisdictione et jure temporali in agris, pratis, pascuis, ac sua parte Gurgustii.
Ubi in [] aliis Chartis eadem de re ibid pagg. 62. 63. et 64. legitur Piscaria. Neque aliter intelligendus videtur Thwroczius ad Gurgustium 1. laudatus.