« »
 
[]« 1 gurgustium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 141b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GURGUSTIUM1
1. GURGUSTIUM. Papias : Gurgustium, Casa brevis, ubi pisces nutriuntur. Gurgutium, cella modica, domus pauperis. Idem Papias : Gurgustia, Loca tabernarum tenebrosa, ubi convivia turpia fiunt. Servio, Gurgustium etiam est obscura et latens taberna. Hinc Gallicum Gargotte, Cauponula, tabernula : Gurgustiolum, Antrum secretum, angustum, apud Papiam laudatum. Voces sunt Ciceroni et Apuleo notæ, dubiæ tamen Latinitatis. A Gurgulione seu Curculione, Verme, dictum est Gurgustium. Vide Festum. Job. cap. 40 :
Nunquid implebis sagenas pelle ejus, et Gurgustium piscium capite ejus.
Th wroczius in Carolo Rege Hungar. cap. 97 :
Sed erant omnino sicut pisces in Gurgustio, vel in reti comprehensi.
P. Carpentier, 1766.
Gloss. Bibl. MSS. ex Bibl. reg. : Gurgustium, vas est vimineum, in quo pisces reservantur ; sic et rete piscatorium nuncupatur. Item, locus tabernarum tenebrosus, ubi convivia turpia fiunt, cella modica, vel domus pauperis. Tabul. Pontisar :
Dedit Ludovicus puer monachis SS. Germani et Martini unam aquæ arcam ad Gurgustium piscium faciendum.
Ubi idem quod Gurges.