« »
 
[]« Guti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 142a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUTI
GUTI, Gothi, et Gotti, vel Goti, quibusdam Jutæ et Jutones, Romanis Getæ, Anglo-Saxonibus geatas, a prisco Gothico jæt, quod gigantem significat. Ita autem appellatus potissimum unus de tribus populis illis primariis, qui relictis in Germania sedibus, in Angliam transiere, et ibi sedes fixere, ut Beda refert, cujus Interpres Saxonicus, pro Jutas, geatum, id est, Getas vertit. Inde illud in Legibus Edw. Confess. cap. 35. tit. de His, qui cohabitare debent[] in Britannia :
Guti vero similiter cum veniunt, suscipi debent et protegi in regno isto, sicut conjurati fratres, sicut proquinqui, et proprii cives regni.
Plura de Gutiis, et Jutis, vide apud Camdenum, Spelmannum et Cluverium lib. 3. Germ. antiq. nam hæc Glossarii consilium excedunt, cum ad rem Geographicam spectent.