« »
 
[]« 1 gutta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 142b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GUTTA1
1. GUTTA, Idem videtur quod Gota, de qua voce supra, et Gutera, Canalis, rivus. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 22 :
Terminat de una parte currente Gutta, alia via publica, etc.
Fol. 29 :
Sunt ii fines dis lo perron, usque ad Guttam, quæ dividit villam Defensum dictam, et silvam, etc.
Fol. 42 :
Qui terminat de una parte Gutta mortua, etc.
Fol. 62 :
De una parte terra S. Vincentii, de alia Liger fluvius, de altera Gutta decurrit.
Tabular. Monasterii S. Andreæ Viennensis :
In alio fronte, Gutta percurrente, qui ad æstum siccat, etc.
Infra, Gutta sicca dicitur. Occurrit etiam crebrius in Tabulario Conchensis Abbat. in Ruthenis.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. 1310. in Reg. 46. Chartoph. reg. ch. 44 :
Ex alia parte dicti pontis S. Johannis sicut Guta ascendit,... et prout exinde protenditur ad quemdam lapidem rotundum, qui est quasi in capite dictæ Gutæ inter rivos de Laverneda,... et inde prout descendit fundus Gutæ, quæ est inter curtile de Chaselas et curtile de Loyseret.
Alia ann. 1319. in Reg. 61. ch. 428 :
Et exinde sicut Gutta de fossa ascendit ad cenderium de Vallieras. Vide Guttarium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In tractu Dumbensi, et fortassis etiam in aliis, per Guttas sæpius intelliguntur illi canales et alvei, quibus aqua fluvialis in vicinos fundos derivatur. Qui in iis locis, in quibus hujusmodi canales effodiuntur, jurisdictionem integram habent domini, ii piscacationis jure potiuntur. Charta Thossiaci ann. 1451 :
Debet 5. sol. Vienn. pro licentia ei data de construendo in suo prato vocato la Goille quamdam Guttam piscatoriam.
Guta, Eadem notione. Tabularium Eccl. Cadurcensis :
Cum ipsa terra, quæ tenet in ipso loco, quæ tenet in illa Guta.
[] Charta Froterii Episcopi, ibidem :
Et per illo termine... et descendit per mediam cumbam, usque in illa Guta, quæ dicitur Boina.
Guttula, Rivulus. Tabularium Monast. S. Andreæ Viennensis :
In alio fronte terra ipso quintillone, et Guttula, quæ ad æstum siccat.
Tabularium Brivatense Ch. 15 :
De duobus vero lateribus vineas S. Juliani, ex quarto vero latere Guttulam decurrentem, etc.
Alibi :
De subteriori vero latere est Gutula decurrens, de superiore vero latere strata publica.