« Gynæceum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 144c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GYNAECEUM
GYNÆCEUM, Genecium, Genicium, γυναιϰεῖον, Græcis et Latinis Scriptoribus, dicitur locus interior in ædibus,
in quo solæ mulieres versantur, apud Plautum in Mostellar. Terentium in Phorm. Ciceronem,
etc. quem Gynæconitidem Cornelius Nepos, γυναιϰωνίτιδα, Plutarchus et alii, Triclinium matronale, Sidonius lib.
2. Epist. 2. appellant.
◊ Præterea ita vocabantur textrina publica. Isid. lib. 15.
cap. 6. et ex eo Papias :
Genecium, Textrinum, Græce dictum, quod ibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat.Gloss. Saxon. Ælfrici, Genitium, tovhus of vulle. Ubi Somnerus Gyneceum emendat. Saxonibus autem hus, est domus, vulle vero lana. Ita Genicium est locus, vel ædes, ubi mulieres lanificio operam dant ; quomodo etiam γυναιϰών appellatur Polluci, θάλαμος ἱστῶν. Catholicon parvum :
Genecium, Estraingne, ou Ouvroir à texerant, ou Bourdele.Mox additur :
Geneceium potest dici Sayrie, ubi manent mulieres de sero nendo.Sic sane Picardi nostri rustici puellarum serotinos conventus, in quibus lanificio una vacant, Series etiamnum appellant.
◊ Sub Imperatoribus Roman. extitere Gynæcea, seu
textrina publica, in quibus Gynæciarii, opifices ita dicti, vestibus texendis
operam dabant, obnoxiæ cæteroquin conditionis : adeo ut vice pœnæ in ea interdum loca
noxii ac rei amandarentur, quod de viris testatur Sozomenus lib. 1. c. 8 :
Δημοσίοις ἔργοις ἢ γυναιϰείοις, ἢ λινυφίοις ύπηρετεῖν.Passio S. Romani Mart. :
Et induit eum colobio laneo, et tradidit eum in Gyneceo ad injuriam.De feminis vero Joannes Chrysostomus in Epist. ad Juniorem viduam tom. 6. pag. 300. Quo pertinet, quod habet Lactantius de Mortib. Persecutor. n. 21 :
Matres-familias ingenuæ ac nobiles in Gyneceum rapiebantur.Horum meminit Itinerarium Hierosolymitanum Antonini Monachi, ubi de Tyro :
Genecia sunt ibi plurima vel publica, oloserica, et diversa genera telarum.De Gynæciariis vero exstat titulus in utroque Codic. de Murilegulis et Gynæciariis. Vetus Vocabularium Juris utriusque :
Gineciarii sunt qui pannos imperiales texunt inserendo sericum et aurum. Ginetium est locus ubi hæc fiunt : et dicitur a GynosEx dictis satis patet, vanum hoc esse etymon minusque accuratam definitionem.(Gymnos a Gr. γυμνός)quod est nudum, quia nudo panno vestitur aurum.
◊ Habuere etiam Reges nostri sua Gynæcia, seu, uti
vocabant, Genicia, in quibus ancillæ Regiæ rei lanariæ vacabant : quas
Geniciarias et Pensiles inde dictas mox docemus. Capitulare de Villis cap.
48 :
Ad Genicia nostra, sicut institutum est, opera ad tempus dare faciant, id est, linum, lanam, waisda, vermicula, warentia, pectines, laminas, cardones, saponem, unctum, vascula, et reliqua minutia, quæ ibidem necessaria sunt.Fiscorum describend. formulæ ann. 812. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 177 :
Est ibi Genitium, in quo sunt feminæ 24. in quo repperimus sarciles 5. cum fasciolis 4. et camisiles 5.De iis præterea accipiendum Capitulare 2. ann. 813. cap. 19 :
Et ut feminæ nostræ, quæ ad opus nostrum sunt servientes, habeant ex partibus nostris lanam et linum, et faciant sarcillos et camisilos, etc.
◊ Quinetiam a singulis feminis lanarium opus Principes
exigebant, præstationis vice, adeo ut ab eo præstando vix eximerentur Sanctimoniales.
Capitulare Ludovici Pii pro Sanctimonialibus S. Crucis Pictavensis cap. 4 :
Ut temporale servitium de opere femineo ab eis ad partem Dominicam nullatenus quæratur : quia si hoc fieri cœperit, omnino ordo regularis stare non poterit.Quod vero opus femineum hic dicitur, Genecæum opus vocat Concilium Meldense anno 845. cap. 77. a quo, ut et a cæteris, abstinendum diebus Dominicis statuit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Viris quoque
nobilibus sua interdum fuisse Gynæcia constat ex Miraculis S. Bertini sæc x.
ineunte exaratis cap. 5. inter Acta SS. Benedict. sæc. 3. part. 1. pag. 131. ubi legimus
de quodam excæcato, pristino lumini restituto : Quoniam a pueritia in domo cujusdam nobilissimi ejusdem regionis viri adultotenus educatus et altus fuit, atque in Genæcio ipsius nendi, cusandi, texendi, omnique artificio muliebris operis edoctus, quidquid in prædicta postmodum Ecclesia pallorum ornari habuit et emendari... ipse sollicita intentione procuraret.Ubi id quoque notandum, in ipsa scilicet gynæcia inductos fuisse adolescentes, ut textrinam artem edocerentur. Obnoxiæ conditionis fuisse mulieres in gynæceis operantes monet Guerardus in Gloss. Polypt. Irmin. quod denuo probat charta Eberhardi comit. Alsat. ann. 728. de fundat. Murbac. Monast. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 10 :
Vel de mancipio scopulicolas, quos in Genicio nostro habuimus, plus minus numero 40.
◊ Exinde accidit, ut publica ac priva ista Gynæcea pessime
audirent, cum ancillis, ex quibus illa conflata erant, abuterentur domini ipsi, ac stupra
cum iis perpetrarent : unde generatim Gynæcea, ipsa lupanaria et meretricum cœtus
appellabant. Joannes de Janua :
Genecæum, lupanar, vel textrinum : quia ibi conventus feminarum ad meretricandum, vel opus lanificii exercendi causa conveniunt.Perperam Geneteum in edito ann. 1514. ut Genetearius, pro Genecæarius, Qui, ut habet idem de Janua,
utitur vel præest Geneteo, vel textor in Geneteo. Texerant, ou mestre ou frequentant bourdel, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Lex Alamannorum tit. 80. § 4 :
Si cum puella de Genecio priore concubuerit aliquis contra voluntatem ejus, cum 6. sol. componat.In Editione Heroldi tit. 81. § 2. vox priore abest. Et § 2 :
Si quis cum aliqua de alio Genecio contra voluntatem ejus concubuerit, cum 3. sol. componat.Ubi Editio Heroldi :
Si quis cum aliqua ex illis aliis de Genecio, etc.Capitula ad eamdem legem cap. 42 :
Si quis alterius puellam de Genicio deviolaverit, etc.Sed imprimis lupanar hac voce intelligi docet omnino Lex Longobard. lib. 2. tit. 37. § 6. Lothar. I. cap. 88. :
Statuimus, ut si femina, quæ vestem habet mutatam, mæcha deprehensa fuerit, non tradatur Gynæceo, sicut usque modo : ne forte quæ prius in uno, postmodum cum pluribus locum habeat mœchandi, etc.Et eodem libro tit. 9. § 2. Rothar. 222. mulier libera, aut puella, quæ servo nupsit, in curtim Regis duci jubetur, et intra pensiles ancillas constitui, ubi Edictum Rotharis Regis tit. 88. § 11. habet :
Et in Pisele inter ancillas statuere.Quæ quidem lectio pro legitima haberi potest : siquidem pisele idem valet etiam ac pensile, et Gynæceum, in Charta ann. 803. apud Ughellum in Episcopis Veronensib. :
De vestimentis, quæ de pisele veniunt, vel de Ginicio, decimam partem.Ubi perperam editum ginicro. Hinc Pensitarii in Historia Epitomata Fredegarii cap. 65. iidem, qui Gynæciarii, seu qui pensa trahunt :
Nec multo post tempore Narsis Patricius Justini Imperatoris, ejusque Augustæ Sophiæ minis perterritus, eo quod Augusta ei apparatum ex auro factum muliebre, eo quod eunuchus erat, cum quo filaret, direxit, et Pensilarios regeret, non populos, etc.In Libro veterrimo Sacramentorum Ecclesiæ Remensis n. 162. describitur Oratio in pisle, hisce verbis :
Omnipotens sempiterne Deus, cujus sapientia hominem docuit, ut domus hæc careat aliquando frigore a vicinitate ignis, ita nunc quæsumus sicut omnes habitantes vel convenientes in ea careant in corde infidelitatis frigore a fervore ignis Spiritus sancti. Per Dominum, etc.Ita etiam Pisle legitur in Indice, qui Libro præponitur, uti monuit vir eruditissimus Joan. Mabillonius, qui recte, ni fallor, hoc loco intelligi existimat, quod Poile, seu vaporarium dicimus : adeo ut ab ejusmodi pensilibus, seu gynæceis nomen traxerit, quod ex hypocaustis vicinis calor immitteretur in ea loca, quo facilius per hiemem operi vacarent, qui pensilario operam dabant, quod verba orationis, a vicinitate ignis, indicant. Unde postmodum ejusmodi vaporariis, nomen inditum videtur locis allatis infra in voce Pisalis, ubi ex Adalardo et aliis docemus, piselum et pisalem fuisse triclinium monasticum, in quod Monachi calefaciendi causa simul secedebant, in eoque pannos infusos suspensos desiccandos, ex eo depromptas vestes Monachorum, denique Piselem et Gynæceum promiscue appellari : sed et inde Zelandos Piisel vestiarium, Frisios vero culinam appellare. Quod vero Adalardus Piselum, alii Calefactorium vocant. Vide in hac voce.
◊ Ejusmodi porro feminas aut puellas liberas, quæ servis
nupserant, ad Palatium, seu in Gynæceum Palatinum amandatas, docet etiam Charto
Pandolphi et Landolphi Principum Langobardor. in Chronico S. Sophiæ Benevent. :
Similiter concedimus in eodem Monasterio omnes illas liberas feminas, quæ servos ejusdem Monasterii sibi sociaverint maritos, vel illas, quæ ante ex ipsis sibi viros copulaverunt, pariterque et ipsos servos cum filiis et filiabus illorum in ipso Monasterio concedimus, ut quomodo omnes legaliter ad nostrum sacrum devenire debuerunt palatium, sic illis in eodem Monasterio deveniet ad serviendum et dominandum.
◊ Genæciariarum ancillarum passim mentio perinde
occurrit, nude interdum, sæpe in malam partem. Synodus Meldensis can. 75 :
Si autem Laici capellas habuerint, a ratione et auctoritate alienum habetur, ut ipsi decimas accipiant, et inde canes aut Geniciarias suas pascant.Eadem habet Concilium Confluentinum ann. 922. cap. 5. Interrogationes Synodales cap. 37. apud Reginonem lib. 2. de Eccles. disciplin. cap. 5 :
Si aliquis in domo sua consentit cum propriis ancillis vel Geneciariis suis adulterium perpetrare.Concilium Nannetense can. 19 :
Cum indecens sit, mulieres virorum causas discutere, et quæ de lanificiis suis et operibus textilibus et muliebribus inter Geniciarias suas residentes debuerant disputare, senatoriam sibi usurpant auctoritatem.Charta Ludovici Regis Bajwariorum in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 12 :
Mancipia infra curtem inter pueros et feminas Genecios viginti duo.Charta Dodiconis Comitis, in Monumentis Paderbornensibus pag. 159 :
Exceptis ministerialibus ejus hominibus,... cæterisque mulieribus jam ad Gynæceum ipsius adsumptis, non ulterius assumendis, etc.De iis etiam capiendus videtur Gregorius Turon. lib. 9. cap. 38 :
In Marilegium villam deducitur, ut scilicet trahens molam his, quæ in Gynecio erant positæ, per dies singulos farinas ad victus necessarias præparet.Quæ quidem intelligenda sunt de feminis, quæ in pœnam in gynecea amandatæ fuerant : id enim indicat vox positæ. Nam feminas, quæ stupra commiserant, in gynecea, tanquam in publica prostibula, fuisse relegatas supra indicavimus : ex quibus conficitur, permissa ac instituta fuisse ea ætate lupanaria publica de quibus accipienda etiam fortean hæc verba Monachi Sangallensis lib. 2. de Carolo M. cap. 5 :
Erant quoque ibi duo nothi de Genicio Columbrensi, etc.Ita hæc vox accipitur in Passione S. Isicii MS :
Infelix, quid tibi melius est in palatio, an in Genecio esse ? Isicius respondit : Melius est in Genecio propter Christum, quam in palatio propter dæmones.Scribit Theophanes, Theodosium M. statuisse, ne in posterum feminæ, quæ stuprum commiserant, in lupanaribus publicis includerentur :
Ὁμοίως δὲ ϰαὶ τῶν μοιχευομένων γυναιϰῶν ὕϐριν ἐν τοῖς πορνείοις, μὴ συγχωρήσας ταύτας ἔτι συγϰλεῖσθαι, ϰαὶ διὰ ϰώδονος τὴν πράξιν ἐλέγχεσθαι.
◊ De lupanaribus vero publicis, etiam multo post toleratis ac
permissis, locus est in Bulla Benedicti IX. PP. ann. 1033. apud Ughellum tom. 1. pag.
121 :
Quod denique domus plus conveniens esse videtur prædictæ Ecclesiæ S. Nicolai, vobis et Clericis vestris, quanquam in ea laicæ et seculares personæ maneant ad patrandam libidinem, et sæcularia facinora : quoniam justum non est, ut domus lupanaris, et turpis lucri, Ecclesiæ adhæreat, etc.Chartam aliam damus in voce Panagator, ubi mentio fit
Custodis Regii meretricum publice venalium in Lupanari Rotomagensi. Sed et Lupanaria publica Parisiis certis ac designatis in locis olim extitere, quæ Bordeaux et Clapiers dicuntur, in Charta ann. 1395. in libro rubeo Castelleti Parisiensis. Colligitur præterea ex libro nigro Castelleti Parisiensis, ubi hæc describuntur :
Item l'en commande et enjoint à toutes femmes publiques, bordelieres et de vie dissolue à present demeurans és ruës notables de la ville de Paris,... qu'elles vuident incontinent aprés ce present cry et se retraient, et que elles facent leur demeure és Bordeaux et autres lieux et places publiques à eux ordonnez d'ancienneté, pour tenir leurs bouticles au pechié devant dit, c'est assavoir és rues de l'Abrevoir, de Mascon, de Glatigny, de Tiron, la cour Robert de Paris, Baillehor, la ruë Chapon, et la ruë Palée, sur peine d'estre mises en prison, et d'amende volontaire.Exstat in eodem libro Statutum Caroli Regis 3. Februar. anno 1368. quo meretrices publicæ a vico Caponis expelluntur. Et Statuto alio anno 1481. in Regesto viridi novo Castelleti Paris vetantur meretrices,
de ne eux tenir, herberger, ne demeurer ès bonnes ruës de Paris, mais que ils vuident eux et leurs biens hors desdites bonnes ruës, et voisent demeurer és moiens bordeaux, et és rues et lieux ad ce ordonnez, sur peine de bannissement de cette ville de Paris.
Genizeum, pro Gynæceum, in Charta alia Ulrici Pataviensis Episcopi ann. 1144. in
Metropoli Salisburg. tom. 3. pag. 553 :
Unam curtim... cum hubis illuc pertinentibus,... cum Genizeo, silvis, pratis, piscationibus, et omni utilitate sua.Et pag. 556 :
Villam cum Genizeo, et molendino, silvis, pratis, etc.Sed quid proprie sit hoc loco Gynæceum, fateor mihi haud omnino compertum.