« »
 
[]« 1 gyro » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 146b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/GYRO1
1. GYRO, Giro, Lacinia, id est, pars vestis ac togæ, qua laxior fit, et in superiori parte contracta, in largiorem formam in imo se explicat, nostris Giron, Italis Gerone, vel Gherone : Germanis, Gheere, et Gheerene : Anglis a Garde. Sic porro dicta, quod hac parte gyret vestis, i. circuli figuram efficiat. Udalricus lib. 2. Consuet. Cluniac. cap. 11 :
Sedens ad Lectionem ita sedet, ut ulna sit inter se et alium juxta sedentem. Anteriora frocci sui semper in gremium ita attrahit, ut pedes possint bene videri. Girones quoque, vel quos quidam Sagittas vocant, colligit utrinque, ut non sparsim jaceant in terra.
Eadem habet Bernardus Monach. in Consuetud. ejusdem Monasterii parte 1. cap. 18. et cap. 45 :
Mox cum sinistra manu Girones Albæ accipiens, et ante se tenens, spargit ante se aquam, (benedictam), etc.
Guidonis Disciplina Farfensis cap. 4. de vestimentorum mensura :
Similiter autem subtus circa pedes tunica debet esse rotunda qualitate mensurata ; sagittas vero vel Gerones tantum habeat, ut iter gradientes vel superfluitate, vel parcitate non impediat.
S. Hildegardis in Exposit. Regulæ S. Benedicti, tunicam Benedictinam describens, ait,
laneam fuisse, et aliquantum cuculla constrictiorem, sed circa crura aliquantulum largiorem, et ad pedes tendentem, brachialiis nec multum amplis, nec multum constrictis, ad manus tendentibus, imo cum Gyrone in utroque latere sub ascella deorsum descendente, quæ desuper caputio carebat
. Chronic. Senoniense cap. 16 :
Unus vero eorum Gyrone loricæ levato, coxam ipsius ita perforavit, etc.
Acta S. Petri Confess. tom. 4. Julii pag. 666 :
Ejus vestimenti forma, nonnisi quidam saccus veridice dici potest, cum nec manicas habeat, nec Girones, nec capitellos atque bottones.
Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. col. 30 :
Portant autem plurimi Canonici... togam clausam sine Gironis, et vestimenta longa decenter.
 :
Ceignent espées au senestre Giron.
Sic tabernaculorum Gyrones describit vetus Poeta in Poemate, cui titulum fecit, le Roman d'Aubery MS. :
Son pavillon a fait tendre Auberis,
Li dras en fu d'nn vermeil paile bis,
Et el pomel estoit un aigle assis,
Et li paisson pointuré et assis :
Les cordes sont de soie, ce m'est vis
Plus de sept mil Gyrons i ot bastis.
Infra :
Fist Auberis son paveillon drescier,
Li drap en furent de paile de quartier,
[]
Mult estoit riche ouvers à eschaquier,
Sept mille Girons i ot fait entaillier,
Li paisson furent et d'argent et d'ormier,
Les cordes furent de soie d'orellier.
In Consuetud. municipali Peronensi art. 241. Tendre le giron en la Justice, est, cum quis se paratum ait ad recipiendum pecuniam, quæ offertur in solutionem. Notum porro proverbium Ital. Che no và nelle maniche, va ne Geroni. Hoc est, quod non in re aliqua absumitur, absumitur in alia.
P. Carpentier, 1766.
Ad muliebrem vestem maxime pertinet Gyro, atque idem est quod ventrale, Gall. Tablier, Grons, in Mirac. B. M. V. MSS. lib. 2 :
Tout en ourant l'erbe a cuellue,...
Ses Grons en a la dame emplis.
Hinc Géronnée et Gironnée ; quantum capit Gyro seu ventrale. Lit. remiss. ann. 1405. in Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 142 :
Icellui Roussel qui avoit une Gironnée de cailloux en suiant le suppliant, etc. Une Géronnée de roisins,
in aliis ibid. ch. 197.