« »
 
[]« 5 habere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 148b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HABERE5
5. HABERE. Concilium Turonense III. can. 25 :
Quoniam aliqua sunt Monasteria, in quibus jam pauci sunt Monachi, qui prædicti Patris regulam suis Abbatibus Habeant promissam, i.
qui promiserint. Guidonis Disciplina Farfensis lib. 1. cap. 16 :
Cum autem orationem Habuerint factam, pueri incipiant, etc.
Lib. 2. cap. 2 :
Sed tamen ante Habeant ipsi omnia sua facinora patefacta.
Capitulare Aquisgran. ann. 789. cap. 79 :
Nec in publico vestimenta lavare, nec berbices tondere Habeant licitum.
Additio altera ad Capitulare Theodulfi :
Et nulli extra parvulos et infirmos, licet Missam auditam Habeant,.... edere et bibere præsumat, ante publicum peractum officium.
Capitulare Noviomagense ann. 806. cap. 7 :
Auditum Habemus, qualiter, etc.
Phrasis Gallica : Nous avons oui.
P. Carpentier, 1766.
Habere Donatum, Factum, Donare, facere ; usitatissima apud Scriptores mediæ ætatis loquendi formula : sed et Latinis haud incognita ; quam prætermisissem, nisi a quibusdam viris doctis inter barbaras voces fuisset amandata. Vide Collect. Histor. Franc. tom. 7. pag. 627. et tom. 9. pag. 554. et 604.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Habere Se, Gerere se, Se Comporter. Laurentius Bizinius de Origine belli Hussitici ann. 1421. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 171 :
Tentabant quatenus Pragenses Haberent Se ad defendendum.
Bartholomæi Scribæ Annal. Genuens. lib. 6. ad ann. 1244. apud Murator. tom. 6. col. 509 :
Qui ad defensionem exercitus Mediolanensis et offensionem exercitus domini Friderici Se mirabiliter Habuerunt.
Lanfranci Pignoli Annal. Genuens. lib. 7. ad ann. 1266. ibid. col. 539 :
Quia vero dictus Admiratus et consiliarii et comiti ejus male Se Habuerunt, adeo quod præsumptum fuit eos fuisse proditores.
P. Carpentier, 1766.
Habere Agere, Multum laboris et operæ in re aliqua ponere. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 134. Chartoph. reg. ch. 52 :
Idem exponens respondit quod revera ipse satis Habuerat agere, et multum passus fuerat in solvendo suam partem ; adeo quod non posset ipsum juvare ad solvendum suam partem antedictam.
Phrasis Gallica :
Qu'il avoit eu assez à faire,
id est, non sine magno negotio.
P. Carpentier, 1766.
Habere Agere, Habere Facere contra aliquem, Gall. Avoir à faire contre ou avec quelqu'un, Rem pugna cum aliquo dirimere. Lit. remiss. ann. 1355. in Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 146 :
Idem Petrus Marc-d'argent, malo imbutus spiritu, dixit eidem Stephano, quod contra ipsum volebat Habere agere.
Aliæ ann. [] 1351. in Reg. 80. ch. 637 :
Indignatus Petrus dixit Johanneto : Garcifere vilissime, tecum habere facere volo ego... Percussit dictum Petrum de quodam cutello, etc.
Charta ann. 1300. in Chartul. Sabaud. fol. 133. v° :
Dominos antiquiores ipse tenetur sequi ratione ligietatis antequam comitem Sabaudiæ, si forsitan ipsi Haberent facere cum dicto domino comite vel ejus hæredibus.
P. Carpentier, 1766.
Habere Facere, Negotium habere, vulgo Avoir affaire. Charta ann. 1313. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 13. col. 1 :
Nisi essent peregrini, vel aliæ personæ, quæ Haberent facere extra regnum, quibus gentes regiæ permittant portare parvos Turonenses.
Stat. Astæ collat. 11. cap. 78. pag. 33 :
Insuper quilibet Habens facere prope dictum beale, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habere Animum cum Aliquo, Parti alicujus favere, societatem cum aliquo habere, Gall. Avoir des intelligences. Hist. belli Forojul. apud Murator. tom. 3. Antiq. Ital. med. ævi col. 1200 :
Et in terra erat major pars hominum animum Habens cum domino Paduæ.
P. Carpentier, 1766.
Habere Bonum Os, Galli eodem sensu dicimus, Avoir bonne bouche, Tacere, commissa celare. Lit. remiss. ann. 1352. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 236 :
Pactum inter se fecerunt et ordinaverunt, quod Haberent bonum os, id est, quod istud non revelarent.
P. Carpentier, 1766.
Habere ad Dies Suos, Usufructuario et precario jure possidere, Gall. Avoir sa vie durant. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 421 :
In diocesi Meldensi habeant (monachi S. Martini Pontisar.) quoddam manerium, in quo deberent esse monachi ; sed episcopus loci Habebat illud ad dies suos, et archidiaconus Meldensis similiter Habebat unum aliud manerium ipsorum ad dies suos.
P. Carpentier, 1766.
Habere ad Injustitiam, Injustam actionem intendere, causam iniquam defendere. Charta an. circ. 1130. ex Chartul. Stirp. :
Iterum quæsivit michi terram de la Reversaria,.... et injustitiam Habens defecit.
P. Carpentier, 1766.
Habere ad Justitiam, Aliquem ad juri standum, vel quod juris est exequendum, cogere. Charta jam jam laudata :
Item die adorato piscatus fuit stagnum de Vilalaur : unde domini stagni quæsierunt mihi rectum, sed ego Hycterium non potui eis Habere ad justitiam.
Alia Alfonsi comit. Tolos ann. 1138. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 482 :
Ad justitiam vobis Habebo, et si illos ad justum vobis Habere non possemus, adjuvabo vos de eis, sine vestro inganno.
P. Carpentier, 1766.
Habere pro Malo, Gall. Trouver mauvais, Offensioni habere. Epist. inter Acta B. Christ. tom. 4. Jun. pag. 412. col. 1 :
Unde pro malo non Habeatis, nec ingratitudini imputetis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habere Materiam, Causam habere, vulgo Avoir matiere. Comput. ann. 1412. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 205. col. 2 :
Et primo solverunt... Raymundo de Guerra et Petro de Rodis, capitaneis gentium armorum... ad finem ne Haberent materiam faciendi malum per gentes suas, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habere Melius, Gall. Avoir du meilleur, Viribus superare aliquem. Lit. remiss. ann. 1477. in Reg. 203. Chartoph. reg. ch. 13 :
Voyant icellui suppliant qu'il n'avoit pas du meilleur, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habere in Testimonium, Testem adhibere, Gall. Prendre à témoin. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 39. r° :
Et de hoc Habebat curiam in testimonium.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Habere Personam, pro Respicere. Canones Hibern. tom. 9. Spicil. Acher. pag. 13 :
Non oportet judices Ecclesiæ Habere Personam in judicio, quia non est acceptio personarum apud Deum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Habet, Exstat. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 25 :
Habet ibi silva quæ habet in totum leguam 1. et dimid.
Habere, Res, divitiæ, facultates, Avoir nostris, Avere Italis, Haabe Germanis. Vide Havo. Pacta inter Venetos et Francos, in Gestis Innocentii III. PP. :
Totum quidem Habere, quod in civitate inventum fuerit, a quolibet duci debet, et poni in commune, etc.
Tabularium S. Florentii :
Hic ob salvationem animæ suæ omnes redhibitiones prædictæ villæ Monachis condonavit, et de Habere eorum lx. solidos accepit.
Occurrit passim in Statutis Venetis ann. 1242. lib. 1. cap. 43. 46. 53. etc. ut Avoir in Scriptis Gallicis medii ævi. Hinc Guillelmus sine Habere, apud Guibertum, qui Alberto Aq. et Tyrio, Sans avoir nuncupatur. Vide Glossar. ad Villharduinum.
Habentia, numero singulari, Divitiæ, opes, apud S. Augustinum lib. 20. contra Faustum. Nonius Claudius lib. 7 :
Animos eorum Habentia inflarat.
Hist. Novient. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1150 :
Anni duo necdum fluxerant, et Habentia Monasterii sic est exhausta, quod retroactæ copiæ nullum vestigium invenitur.
Plautus in Truculento :
Ad se cum anima ejus Habentiam averterit.
Utitur etiam Quadrigarius apud Nonium.
Habentes. Florentinis Abbienti, Divites. Julianus Antecessor. Const. 108. § 14 :
Et si post tres testationes in scriptis habitas, et idoneos homines Habentes, invenerit eum, quem contestatus est cum uxore sua, etc.
Ubi Græca habent ἀξιοπίστους μάρτυρας. Charta Cenulfi Regis Merciorum ann. 821. in tom. 1. Monastici Angl. pag. 100 :
Nec Rex suum pastum requirat, vel Habentes homines, quos nos dicimus Fæstingmen, etc.