« »
 
[]« 2 habitantia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 150b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HABITANTIA2
2. HABITANTIA, Obligatio, qua, qui jure alicujus civitatis frui volunt, in ea per certum anni tempus habitare tenentur. Charta ann. 1173. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 210 :
Item illud juravit Ildeprandinus de Ozano, sed exceptavit Habitantiam. Item illud idem juraverunt Albertus de Redaldo, Wido Baji, Grimaldus et Raphanellus, quod Gerardus de Montecuculo, et Habitantiam facere.
Quæ juramenti formula sic incipit ibid. col. 209 :
Ego juro esse civis Mutinæ semper et Habitator per unum mensem omni anno, etc.
Vide infra Habiturium.