« »
 
[]« 1 hæredes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 152b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAEREDES1
1. HÆREDES nude, interdum feudi paterni appellatione addita, dicebantur apud nos, Nobilium filii ac hæredes, qui parentum hæreditatem, quoad feuda, adire non poterant, donec 21. annorum attigissent ætatem ; cum interim eorum tutores, ac Custodes, prædiis pupillorum feudalibus fruerentur, et eo nomine militaribus obsequiis ac servitiis obnoxii hominia dominis præstarent. Quod potissimum inductum constat, in favorem dominorum feudalium, quorum intererat vassallos habere, qui feudalia omnia servitia possent adimplere. Idque jus est tutelæ Nobilis, quæ in Gallia adhuc observatur, et in Anglia ac Normannia Regi defertur, censeturque inter jura regalia. Pupilli vero, minores ætate, quibus nullum fere jus erat in bonis paternis, quorum ususfructus erat penes tutores, qui eos alere et educare habita conditionis et dignitatis ratione tenebantur, eorumdem bonorum Hæredes tantum nuncupabantur, tanquam solum iis aliquando fruendi jus competeret, eorumque adipiscendorum, hæreditatis adeundæ instar, spe alerentur : quo etiam sibi iis in bonis, quorum dominos sese inscribebant tutores, jus esse indicarent, licet possessionem nondum adiissent. Habetur in Tabular. Majoris Monasterii fol. 159. Charta
Gaufredi Comitatus Andegavensis naturalis Hæredis
, subscripta, a Fulcone Vindocinensium Comite naturali. Et fol. 118 :
Auctoramentum super hoc expetivimus Fulconis, qui Vindocinensis comitatus naturalis Hæres est, obtinente eum avunculo suo [] suprataxato Comite Gaufredo, honoris hujus aliquando expers remanserat.
Exstat in Archivo Ecclesiæ Ambianensis Charta ann. 1221. in qua Bernardus Hæres, Robertus vero de Bova,
Baillivus terræ de Morolio
inscribuntur. Nempe Robertus tutorio jure Morolium tenebat, Bernardo adhuc in pupillari ætate constituto. Hinc frequenter in Catalogo Militum ferentium Bannerias, Philippo Augusto regnante, Hæredes legimus de Veteriponte, de Vaurin, de Carency, de Roye, de Ponte S. Maxentii, de Triangulo, etc. et apud Willelm. Britton. lib. 7. Philipp. pag. 171 :
Et Hæres Hugo Novi castri.
Hujus porro moris, quo Hæredum tutores dominos sese inscribebant feudorum pupillarium, complura exempla proferunt Scriptores. Lambertus Ardensis pag. 150. scribit Balduinum Bethuniensem,
mortuo Albæmarlæ Comite, imprægnatam ejus viduam duxisse uxorem, et Albæmarlæ factum fuisse Comitem et nominatum
. Idem Scriptor tradit, Arnoldum I. Ardensem Dominum, ducta Clementia Hugonis Comitis S. Pauli vidua, ejus filiorum impuberum tutelam suscepisse, factumque S. Pauli Comitem. Robertus Ludovici VI. Regis Franciæ filius, ducta Rotrodi Comitis Perticensis vidua, susceptaque filiorum Rotrodi tutela, Comes Perticensis dictus est. Idipsum de Edmundo Lancastriæ Comite prodit Pithœus, qui ducta in uxorem Blanca, Henrici III. Comit. Campaniæ vidua, Comitem se Campaniæ inscripsit, Joannæ Hæredis jure, cujus tutelam susceperat, et quæ postmodum Regi Philippo Pulcro nupsit. Exstat ejusd. Edmundi Charta ann. 1277. in Tabul. Eccl. Meld. hoc initio :
Nous Eymond fieuz le Roy de Engleterre, de Champaigne Cuens Palasins, faisons à savoir, que come tençons fut entre nous pour la raison de l'oir de Champaigne, que nous tenons en nostre garde, d'une part, etc.
Denique Ingelrannus Codiciaci Dominus, Comitis Ruciac. et Comit. Pertic. viduis in uxores ductis, Ruciacensis, ac deinde Perticensis Comes appellatus est, quod utriusque hæredum tutelam nactus esset, ut refert Duchesnius in Hist. Codiciac. lib. 6. cap. 6.
Sed et constat, servatum fuisse eum morem in ipsis Regnorum et Imperiorum successionibus. Observant quippe nonnulli, atque in iis Beslius, Francicum Regnum delatum Pipino, quo illud regeret tutorio jure, Childerico III. adhuc impubere. Nec in alium finem data Odoni Aquitaniæ Duci Regia dignitas : tutela quippe Caroli Simplicis a Francis donatus, ut majori auctoritate Regnum gubernaret, in Regem coronatus est. Chron. Floriacense, Continuator Aimoini lib. 5. cap. 42. et Chron. Besuense pag. 526 :
Ex his majorem natu Odonem Franci Burgundionesque congregati in unum, licet reluctantem, tutorem Caroli pueri, Regnique elegere gubernatorem, quem unxit Galtherius Archiepiscopus Senonum.
Conditionem addit Albericus ann. 994 :
Ad reprimendam quorumdam insolentiam superborum, et retundendam late bacchantium rabiem Normannorum, de consensu Principum, conscensus ad regalis coronæ gestamen concessus est Odoni, quousque spatia Regius Puer nondum ad regnum idoneæ percurrisset ætatis.
Chronic. breve ex Bibliot. Thuana :
Deinde inito consilio Francorum, electus Odo in regnum ad tempus.
Chron. Turon. :
Odonem... Regem sibi præficiunt, eique Carolum puerum [] custodiendum tradunt tali pacto, quod post 7. annos Carolo puero regnum Franciæ relinqueret, et Odo Regiis insignibus depositis, Dux in posterum remaneret, retento nomine Regis et honore.
Ordericus Vitalis lib. 7. et Chron. S. Petri Vivi :
Ludovicus Rex Francorum, Caroli Calvi filius, reliquit filium suum parvulum Carolum, qui Simplex vocatur, cum regno, in custodia Odonis Principis.
Denique Philippus Mouskes, de eodem Odone :
Si fisent li François le don
Del roiaume al Conte Wedon,
Pour garder en liu de droit oir,
Ki la terre devoit avoir,
Por çou con tenoit à sage,
Tant que l'Enfes auroit eage,
Et pour la terre conforter
Li fisent couronne porter.
Balduino II. Imperatore CPolitano adhuc in puerili ætate constituto, necdum rebus gerendis, iisque difficillimis, idoneo, ut qui vix annum ætatis 12. attigisset, Galli, qui Constantinopoli, et in toto Imperio Orientali, sedem fixerant, consilio habito, eligendum Principem censuerunt, qui Imperium, quoad Balduinus legitimam esset consecutus ætatem, administraret, et contra hostium incursus et conatus fortiter tutaretur. Eam in rem delectus Joannes Briennensis Exrex Hierosolymitanus, qui et filiam Balduino pacisceretur, et Imperium tutoris vice administraret, concesso insuper Imperatoris titulo, eoque, ut mos est Imperatorum, solenniter coronato, hac tamen conditione, ut quando Balduinus suæ tutelæ factus esset, Imperio cederet, illudque genero resignaret : quod pluribus prosecuti sumus in Historia nostra Gallo-Byzantina lib. 3.
Nec alio denique jure Philippus V. et Carolus Pulcher Reges sese inscripserunt Navarræ, quæ erat Joannæ eorumdem ex fratre Philippo IV. Rege Franciæ et Navarræ neptis, cujus, adhuc infra pubertatem constitutæ, tutelam et Regni curam suscepere, usurpato regio titulo, quo iis majus in administrandis Regni negotiis accederet pondus, uti observat Tillius. Exemplo quoque Francorum Arsenius Patriarcha CP. corona donavit Michaelem Palæologum, Joannis Lascaris Imperatoris tutorem a patre relictum, addita ea conditione, ut Imperium administraret et regeret, quoad Joannes suæ tutelæ factus esset, sicuti narratur a Nicephoro Gregora lib. 4. Verum ea fidei integritas, quam in nostris mire prædicat Nicetas Choniates, a Græcis nusquam servata fuit.
Prædictis addo solenne ea tempestate fuisse, ut legitimi Regnorum et possessionum hæredes eo hæredum titulo tantummodo donarentur, quamdiu in tutorum potestate essent, penes quos jure tutelæ nobilis, quæ passim in nostris Consuetudinibus municipalibus Garde vel Bail noble appellitatur, pupillarium possessionum, ut ita dicam, dominium, vel, si mavis, administratio remanebat : quorum etiam nomine hominia supremis dominis exhibebantur, non vero pupillorum. Unde et fluxit mos, diu apud nostros servatus, teste supra laudato Tillio, ut in Gallia litteræ omnes, quæ in Cancellaria conficiuntur, Tutorum Regni et Rectorum nomine inscriberentur, non Regis, ut qui nulla per ætatem fungeretur administratione : contentus ut plurimum sola hæredis Regni appellatione, quo legitimum in eo jus sibi esse cunctis notum esset. Ita Joanna Henrici Navarræ Regis et Campaniæ [] Comitis filia, quamdiu in pupillari fuit ætate, Regnumque, quod ad eam jure hæreditario spectabat, a Philippo III. Francorum Rege administratum est, nulla alia quam ejusdem Regni hæredis donatur appellatione a Nangio in Gestis ejusdem Philippi pag. 529. 534. Sic apud Froissartem, Hæredem Glocestriæ legimus filium Ducis Glocestriæ, cujus tutela penes Angliæ Regem erat. Eo denique sensu Conradus junior, Friderici Imperatoris ex Isabella Hierosolymitana filius, Hæres regni Hierosolymitani nuncupatur in Chron. Elvangensi sub ann. 1246. Isabella quippe matre extincta, cum Conradus longe abesset, nec spes esset proxime affuturum, Franci Hierosolymitani, Regium titulum, et Regni curam Alisiæ et ejus marito Hugoni Cypri Regibus contulere, hominiumque præstitere, salvo tamen jure Conradi, inquit Sanutus lib. 3. part. 11. cap. 16. Ejusmodi porro Hæredum mentio est præterea in Quoniam Attachiam. cap. 91. 92. 93. 94. 95. et in Fleta lib. 1. cap. 9. 11.
Secundus Hæres, Nepos, in Glossis antiquis.
Ultimus Hæres, JC. Anglis dicitur, qui ex legitimo matrimonio natus, moritur nullo post se legitimo hærede relicto. Illius porro successio non solum fisco, sed cuilibet capitali domino competit, ut est in Regiam Majestatem lib. 2. cap. 55. Id JC. nostri Droit de desherence vocant, cum scilicet nullus adest hæres, de quo ii passim.
P. Carpentier, 1766.
Her, pro Héritier, Hæres, apud Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 18 :
La royne de Jérusalem, qui estoit droite Her du royaume, etc.
Libert. de Chagny ann. 1282. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 381. art. 7 :
Deissent et affermessent lidiz preudommes que il ne sont tenuz de sigre les Hers monsieur Philippe de Montagu.
Hinc Hérage, Genus, vulgo Race, extraction. Charta ann. 1445. in Chartul. Latiniac. fol. 42 :
Que s'il est aucun qui se die noble et de noble Hérage... Or estoit ainsi que ledit Sasse-ville si estoit et est noble de noble Hérage.
Hæres, Is cujus hæreditas speratur. Acta Martyrii S. Vassii Santonensis n. 2 :
Audivi de Hærede tuo Vassione, quod omnia per suam stultitiam pauperibus dispergere non cesset, et tibi, qui hæres ejus es, nihil reservet.
Hæreditas Luctuosa, Quæ ad parentes ex morte filiorum obvenit, id est, quarta portio de rebus filiorum, uti est apud Anianum ad leg. 2. Cod. Th. de Inoffic. testam. Judicium ann. 1030. in Append. Marcæ Hispan. col. 1045 :
Tempore autem quo crevit prædictus Miro et voluit capere hereditatem sive immeliorationem, mater ejus jam dicta propter quasdam Hereditates Luctuosas filiorum suorum, quas retinebat in rebus jam dicti Guillelmi, etc.
Vide Legem Wisigothor. lib. 4. tit. 2. § 18.