![[]](img/image.png)
HÆRESIARCHA, Hæreticæ alicujus doctrinæ princeps et auctor. Epistola R. ad D. Episc.
Virdunensem ann. 890. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 233 :
Gog autem tectum, Magog de tecto interpretatur. Et Gog quidem Hæresiarchas, id est, principes hæreseum ; Magog vero a Gog deductum nomen eorum sequaces et adjutores intelligimus.Actio 2. Synodi Leonis PP. III. adversus Felicem :
Quia non solum Hæresiarcha dudum de adoptione in Filio Dei latrans factus est.Et alibi passim.