« »
 
[]« Halimotum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 159c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HALIMOTUM
HALIMOTUM, Curia Dominica Baronis seu alterius domini, in villis suis et dominiis, in qua lites vassallorum agitantur : seu Curia tribuum, wardarum, et societatum in burgis et urbibus. Vox Saxon. formata ex heal, Angl. hall, domus, aula, et gemot, seu mot, conventus. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 9 :
Omnis causa terminetur, vel hundredo, vel comitatu, vel Halimoto socam habentium, vel dominorum curiæ, vel divisis parium, etc.
Adde cap. 20. 57. 78. Will. Thorn ann. 1176 :
Ipsis Thanetensibus asserentibus se ad capitalem Curiam B. Augustini Cantwar placitandi causa, vel judicium sustinendi, nullo modo debere accedere, sed in Halimoto suo in Thaneto omnia sua judicia exerceri.
Vide Phillips. Histor. Jur. Anglic. tom. 2. pag. 86.
Haligemot, in veteribus Schedis apud Spelmannum.
Hallimota. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 140 :
Teneant terram de Hollecumba, quæ liberata eis fuit per homines de Hallimota de Bensintune.
Alimotum. Petrus Blesensis Epist. 95 :
Accusatur..... quod undredo et Alimoto defuerit.
Halmotum, apud Will. Thorn ann. 1176.