![[]](img/image.png)
HAMMA, Hamme, Portio et modus agri. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 210 :
Terram suam... cum omnibus domibus, quæ in ea sunt, et cum duabus Hammis, quæ sunt juxta fontem Chante, et pertinent ad prædictam terram.Rentale de Wy pag. 14. apud Spelmannum :
Tenet in dominico unum messuagium : et in le Hamme 16. acras.Infra :
Tenet juxta Hamme duas acras.Ab Hamme quod Belgis etiamnum partem, segmentum significat. Kilianus :
Hamme, Pars abscissa rei cibariæ, frustum esculentum.Vide Hammarium.