« Handhabenda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 163c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HANDHABENDA
HANDHABENDA, Latro manifestus, in flagranti crimine deprehensus, Bractono, Handhabend,
ex Saxon. Hand manus, et hæbbend, habens, quasi furtum in manus habens, ut est in
Legibus Adelstani Regis apud Greatleyam § 1. ubi Editio Saxon. pag. 53. ðeof æt hæbbendre handa gefangen. Leges Henrici I. cap. 59 :
Ne forisbannitum, aut furem Handhabbendam Francigenam, vel Anglicum, ultra duocimum ætatis annum, et 8. denarios valens, impunitum transeant.Infra :
Si in mortificationibus Handhabbenda sit, sicut liber moriatur.Adde leges Adelstani Exoniæ editas § 6. Fleta lib. 1. cap. 38. § 1 :
Furtum manifestum est, ubi aliquis latro deprehensus saisitus de aliquo latrocinio Handhabbinde et backberynde, et insecutus fuerit per aliquem, cujus res illa fuerit, quæ dicitur Sacborgh, et tunc licet insecutori rem suam petere criminaliter ut furatam, etc.Vide Bracton. lib. 3. tract. de Corona cap. 32. § 2. cap. 35. § 1. et Britonnum pag. 72. v.
◊ Est etiam jus quod Baroni competit cognoscendi de hoc
crimine in Curia sua. Fleta lib. 1. cap. 47. § 2.