« »
 
[]« Hanot » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 164b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HANOT
HANOT, Mittere Domum ad Hanot, Idem quod Condemnare domum, Eam scilicet judicis sententia diruere vel incendio absumere ; is enim in Francia mos invaluit, ut non corporis modo pœna, vel morte, mulctarentur rei, præsertim homicidæ, sed et eorum diruerentur vel comburerentur domus ; nisi id pecunia data redimerent, ut dictum est in v. Condemnare ; quod Mettre à Hanot et Hanoyt vel Hanoter appellabant. Charta commun. Peron. ann. 1207. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 53. r°. col. 2 :
Si quis aliquem de communia Peronæ... occiderit, et captus fuerit, capite plectetur,... et domus ejus, si aliquam habuerit, diruetur et mittetur ad Hanot.
Alia pro Atheis ann. 1212. ibid. part. 2. fol. 54. v°. col. 1. eadem repetit, nisi quod pro Hanot, habet Hanoyt. Ita quoque, pro Havot, legendum esse tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 159. præterea probat Charta ann. 1376 :
Li maisons Alemand Aspers, pour l'homicide fait en le cité,... sera abatue et mise à Hanot, après le mort de le femme doudit Alemand, qui devant les espousailles en fu souffissamment doée et en nom de doaire advestie.
Sentent. ann. 1445 :
Nous adjugeons auxdits demandeurs le moitié en treffons et propriété de le maison et hirétaige où ledit Jehan demouroit au jour dudit homicide,... et tout ledit hirétaige pour le vendre et adénérer selon les dictes clauses de le loy et le correction, qui par edict imperial pour non Hanoter les maisons de ledicte cité, depuis y a été mise.
P. Carpentier, 1766.
Ubi autem desiit hæc consuetudo, domus, quæ prius diruebantur, fisco dehinc assignatæ fuerunt atque ob id signo aliquo insignitæ, ut discimus ex Charta Caroli V. ann. 1368 :
Domus cujusvis homicidæ, de qua diruenda fit in prima clausula dictarum litterarum mentio, propter hoc minime diruetur nec mittetur ad Hanot, sed in signum atque memoriam commissi delicti et acquisitæ seu confiscatæ nobis propter hoc domus prædictæ, volumus ibi signum poni palam et publice.
Quæ prima videtur esse hac de re promulgata lex.