![[]](img/image.png)
HARNASIUM, Rete piscatorium, Gall. Harnois, vulgo Harnas. Litteræ ann. 1331.
ex Tabular. Corbeiensi :
In qua consueverant et poterant piscare seu piscari facere de omnibus Harnasiis in qualibet septimana per tres dies cum dimidio.Privilegia Gallico idiomate scripta pro habitantibus Maceriar. ad Mosam :
(Il peut pecher) à tous autres Harnas et manieres quelzconques resques, les rois, perrieres, etc.Atque hinc est quod eadem vox, Harnas, quibuslibet utensilibus et instrumentis significandis accommodata est. Chartularium Compendiense :
Li Harnas de Rumigni baillié à Jaquier et Rogier de Houcencourt. Hæc sunt nomina utensilia de Ruminiaco quæ tradidimus domino Odoni de Vilrames... tria patria lintheaminum servientibus, duæ mapæ, etc.