« »
 
[]« Haro » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 170c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HARO
HARO, Harou, seu Clamor de Haro, qui in Normannia potissimum obtinet, et inclamari solet, dum crimen aliquod capitale perpetratur, verbi gratia, furtum, incendium, homicidium, etc. Tum enim ii, quorum ea vox aures verberat, ad reum persequendum foras exire tenentur, eumque detinere, si possunt, ac judicibus tradere : quod si id negligant, Principi, aut domino feudali, qui jus gladii habet, in cujus territorio crimen commissum est, emendam præstant et exsolvunt. Igitur jus habere dicitur clamoris de Harou, qui alta, ut aiunt, justitia gaudet. Aresta ann. 1282. in Regesto Parlam. B. f. 63 :
Abbas S. Petri super Divam... non habebit cognitionem seu justitiam de sanguine et plaga cum clamore de Harou, nec de Harou sine sanguine et plaga, imo remanebit Regi, etc.
Et fol. 73. inter Aresta cap. 55. ann. 1286 :
Deliberata fuit Guillelmo Crespin saisina justitiæ sanguinis et plagæ sine morte, et mehaigno, cum clamore et sine clamore de Harou in Baronia sua de Estrepigniaco, etc.
Charta ann. 1328. ex Archivis S. Lazari Montisfort. :
Ipsum guardiatorem clamantem in plenis nundinis : Haro ; violentia fit domino Regi, turpiter per nundinas trainasse, etc.
Adde Synodos Rotomagenses ann. 1299. cap. 4. et 1315. cap. 3.
P. Carpentier, 1766.
In clericos etiam olim inclamatum, illiusque clamoris emendæ ipsos obnoxios fuisse, discimus ex Arest. scacar. Paschæ ann. 1276. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 36. v°. col. 2 :
De habendo consilium utrum clerici capti ad præsens clamorem Harou, solvent emendam. Concordatum fuit quod solvent, propter hoc quod rex est in saisina, et quod est fractio pacis ; quam quidem pacem tenetur dominus rex observare in tota terra sua.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verum quidem omnino est quod modo observabat D. Cangius, Haro, tantum inclamari dum crimen aliquod capitale perpetratur ; modo tamen de hujus clamoris origine id intelligas : nec minus quippe certum est exinde in aliis causis minoris momenti locum habuisse. Sic ex hodierno usu inclamatur quoque cum de bonis hæreditariis agitur, adeo ut si is, quem ab hæreditate repellere tentas, Haro inclamaverit, rem infectam relinquere cogeris, ni velis rebellionis crimen incurrere.
Cujusmodi autem fuerit, vel sit clamor de Haro, et clamoris istius cognitio, aut jurisdictio, pluribus docet vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. 5. distinct. cap. 5. hocce verborum contextu :
Le Duc de Normandie a la Court du cri de Hareu, et en doit fere venir enqueste, assavoir mon se il fut criez à tort ou à droit : quer nus ne doit crier Hareu fors par trop grant besoing, si comme par feu, par larrons, et par homicides, pour roberies, etc. més quiconque crie Hareu sans peril apert et manifeste, il le doit [] amender au Prince, et se il nie, que il ne le cria pas, le Prince en puet enquerre par les plus prochains voisins du lieu où le Hareu fu criez par ceus qui l'oirent, asavoir mon se il oirent ce Hareu crier que celui nie : et se il en est ataint, il l'amendera. Et se l'enqueste le met en non savoir, cil qui en est accusé, s'en puet desresnier, etc. Au cri de Hareu doivent issir tous ceus qui l'oiront, et se il voient meffet où il aet peril de vie ou de mort ou de larrecin, par quoy le malfeteur doit perdre vie ou membre, il le doivent prendre et retenir, et crier Hareu aprés lui, autrement seront-ils tenus à amender le au Prince, ou au desresnier cen que il n'avoient pas oi le cri, se accusez en estoient ; se il ont pris et retenu le malfeteur, il sont tenus à le rendre à le Justice. Car il ne le doivent garder que une nuit, se se n'est pour apert peril, etc.
Vide Consuetud. novam Normam. art. 5. 54. 55. 58. 59. Hinc
Haro interdum usurpatur pro quovis clamore, qui in tumultibus excitari solet, apud Froissartem 1. vol. cap. 49. 220. vol. 2. cap. 113. 119. Adde Literas Philippi Regis Franc. ann. 1320 :
Ad tumultum et clamorem dicti Reliqui conveniunt in villa de Kala cum armis qui dictum reliqum clamando Haro Haro, ad focum ad focum, de prædictorum servientium manibus per armatam eorum potentiam abstulerunt.
Sed et in prælio Bovinensi inclamatam hanc vocem a fecialibus, auctor est Willelmus Guiartus :
La vois de nul n'i est oie,
Fors des Heraux, qui Harou crient,
Et par le champ se crucefient,
Harou, dient-il, quel mortaille,
Quelle occision, quelle bataille, etc.
P. Carpentier, 1766.
Sed et quoties quis a populo auxilium obtinere volebat, aut luctuosam rem nuntiare, Haro inclamabat. Id docet factum relatum in Cod. privil. curiæ Rem. ex Bibl. reg. fol. 2. r°. :
Juhellus archiepiscopus Remensis quadam die Dominica in mane, indutis pontificalibus, quibus erat in morte sepeliendus, omni de ejus familia ignorante penitus, nudis tamen pedibus clam de porta Martis domo sua solus exivit, et quasi desperatus, imo demens, mitra in capite, baculo pastorali in manu a parte cuspidis sive caudæ tenens illum, capite in lutum ad terram perlutosam stratum et vicos civitatis tempore hyemali, frigido ac pluvioso sic procedens usque ad forum clamando Harou, ad populares se vertit, apud quos, suum plangens dolorem, clamorem deposuit et ad hospitium se recepit.
Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 115. Chartoph. reg. ch. 84 :
Les exposants emmenerent laditte fille, senz cri de Haro ne de haultbret.
Clamoris istius origo probabili conjectura Rolloni primo Neustriæ Duci adscribitur, qui, ut ait Dudo lib. 2. de Morib. et Actis Norman.
In terra suæ ditionis bannum, id est interdictum, misit, ut nullus fur vel latro esset, neque assensum malæ voluntatis ei præberet
 : quod si quispiam inveniretur vel homicida aut incendiarius, aut gravioris alterius criminis reus, statim clamore sublato, indigenæ ac vicini in eum irruerent, captumque judici exhiberent. Erat autem clamor iste : Ha Raoul, qui ab iis primum edebatur, quibus vis illata erat, aut ab eorum agnatis et affinibus, tanquam Rollonis Ducis auxilium implorantibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quam opinionem firmare licet versibus qui in Capella S. Romani, in qua Rollo sepultus est, leguntur : []
Dux Normanorum cunctorum norma bonorum
Rollo ferus fortis, quem gens Normanica mortis
Invocat articulo, hoc jacet in tumulo, etc.
Aliter de clamoris istius origine scribit Guiartus, in Histor. Francor. MS. sub ann. 1206. vers. 4714. ubi de Rotomagi expugnatione, cujus sententiam, quam tamen non probo, produnt sequentes versus :
Ainsi fu Normandie prise,
Et tous les porz de cele marche,
C'un Roi paien de Danemarche
Ot par guerre soudainement
Trois cens et seize ans droitement,
Ains la saison ramentue,
A Challes le Simple tollue.
Cis Rois iert Rous, pour ce crioient
Normans, qui en son tans fuioient
Droit vers Chartres comme garous,
De toutes pars, Ha Rous, Ha Rous,
Con tu nous mainnes malement !
Par quoi accoustumement,
Celes gens quant aucun mal sentent,
En criant Harou se dementent.
Alibi describens, ut Philippus Augustus Normanniam ingressus sit :
Fames dont les voies sont plaines,
Crient Harou à grant alaines.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tertiam originationem proponit Hickesius in Grammat. Franco-Theotisca pag. 96. Haro a Cimbrico Hior, Gothice Hairus, gladius ; quod persecutio malefactorum, contra quos inclamari solebat Haro, vocata erat spada, id est gladius, nempe quia gladio et armis erant reprimendi. Et quidem in Consuetud. Norman. vocatur Placitum spadæ seu ensis jurisdictio cui hujus clamoris cognitio competit. Hæc omittere noluimus, quamvis prior sententia magis nobis arrideat, ut quid de hac notissima voce dici solet curiosus lector perspectum habeat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Feudum de Haro. Vide in Feudum.
P. Carpentier, 1766.
Ejusdem usus fuit apud nostros vox Haha vel Hahay. Lit. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 295. art. 9 :
La justice et jurisdicions... de cri et de Haha neuctantement faiz, etc.
Charta ann. 1331. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 570 :
Se aucun fait Hahay en ladite ville ou en terroir, etc.
Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 109. ch. 69 :
Y east grand noise, cry et Hahay. Auquel cry ala ledit suppliant et y survint d'aventure pour veoir que c'estoit ; car il ne savoit pourquoy l'en crioit ledit Hahay.
Aliæ ann. 1399. ex Reg. 154. ch. 464 :
Pourquoy ladite femme cria à la mort par plusieurs fois, et y ot grand Hahay et cry. Hay
nude, in Lit. remiss. ann. 1382. ex Reg. 121. ch. 60 :
Une fillette, appellée Jehannette,... volt issir hors de la maison, criant le Hay, etc.
Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 876.
P. Carpentier, 1766.
Hinc fortean Haroublettes vel Haroullettes, appellatæ inconditæ illæ vociferationes et vasorum æneorum pulsationes, quæ in nuptiis vetularum seu viduarum excitari solent, vulgo Charivari. Lit. remiss. ann. 1406. in Reg. 160. Chartoph. reg. ch. 427 :
Icellui Thibaut avoit dit qu'il iroit (à Roquencourt en la prévôté de Montdidier) à un esbatement, que on dit Haroublettes ou charivari. Haroullettes,
in Reg. 161. ch. 71.