« »
 
[]« Hasla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 172c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HASLA
HASLA. Lex Ripuarior. tit. 67. § 5 :
Si quis pro hæreditate et vel pro ingenuitate chartam receperit pro malo ordine, cum sex in Ecclesia conjuret, et cum duodecim ad scaplum Regis, in circulo et in Hasla, hoc est, in ramo, cum verborum contemplatione conjurare studeat.
Hæc paulo secus habentur in Edit. Heroldi tit. 69. § 4. Hic autem Haslam idem valere ac Hallam plerique existimant : nam et hallus ramum sonat. Vide in his vocibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Haslam minime confundendam esse cum halla monet Schilterus in Glossar. Teuton. ubi addit idem potius esse quod Rama. Vide Ramale. Eccardus vero Haslam hic speciatim pro Ramo ex corylo deprompto sumi existimat, qui ramus tanquam signum rei vere gestæ in judiciis adhibebatur, inde apud plebem veritatis index habitus est, et pro virgula divinatoria in usum venit. Et certe corylus in Gloss. Ratisbon. Hasal, in Bensonii Vocabul. Anglo-Saxon. Hæsl, Angl. etiamnum Hasle vocatur. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 810.