« »
 
[]« Haspalici » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 172c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HASPALICI
HASPALICI. Miracula S. Eusebiæ Abbatissæ Hamaticens. n. 7 :
Tunc piratæ non erant, neque sicarii, neque qui nunc confuso nomine dicuntur Haspalici, quorum numerus modo ubique locorum pene innumerabilis est, qui diurni nocturnique raptores semper incumbunt et infensissimi sunt.
Ubi doctissimus Henschenius, forte, inquit, Raspalici : hoc enim vocabulo fæcem hominum undique collectorum appellari apud Flandros auctor est. Quid si ita dicti, quod haspas seu ostia effringunt, ut Haspatici legendum sit, fuerintque, qui Latinis Derectarii ?