« »
 
[]« Hastiludium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HASTILUDIUM
HASTILUDIUM, Quod vulgo Torneamentum vocant. Joan. de Janua : Hastiludium, quidam ludus militum, cum hastis : scil. quando equites currunt et frangunt hastas. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Hastiludium, Jeu ou jouste de lance. Synodus Herbipolensis ann. 1287. can. 4 :
Hastiludia et torneamenta, etc.
Matth. Paris ann. 1256 :
Circa Pentecosten apud Blie commissum est Hastiludium prospere et generaliter secundum legem et disciplinam Militarem, etc.
Chronicon Aulæ Regiæ :
Per torneamenta et Hastiludia vestra diffundetur gloria.
Occurrit passim. Vide Dissert. 5. 6. et 7. ad Joinvillam.
Hastiludiare, Hastis confligere in hastiludiis et torneamentis. Ægidius de Roya ann. 1386 :
Ubi facta sunt solemnia magna, et hastiludia, ubi Rex Franciæ Hastiludiavit.
Hastiludere, Eadem notione, apud Albertum Argentinensem pag. 144. et in Chron. Estensi apud Murator. tom. 15. col. 390.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hastilisare, Eodem significatu, in Annal. Mutinens. apud Murator. tom. 11. col. 70. ad ann. 1270 :
Multæ fuerunt societates Baronum Hastilisantium, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hastiludus, in Regimin. Paduæ ad ann. 1300. apud Murator. tom. 8. col. 450 :
Hoc anno milites et nobiles et alii judices Paduæ, et frataleæ Paduæ fuerunt in Hastiludiis et aliis solaciis cum pulchris vestibus.
Hastilusus, apud Ericum Upsaliensem lib. 3. Hist. Suecicæ pag. 95.