« »
 
[]« Haula » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 175c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAULA
HAULA, Navium statio, portus, hodie Havre, olim Hable, vel Havle, ex quo Habulum, de quo supra. Occurrit non semel in Charta Radulfi Paganelli, in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 564 :
Duas partes decimarum de Haulis de Asceleria... quidquid ad eam pertinet in omnibus rebus et decimis Haulæ, etc.
Regestum Philippi Augusti Herouvallianum fol. 29 :
Tenet de Domino Rege S. Walericum et advocatiam terræ S. Walerici et le Havle pro 10. libris de reditu.
Willel. Guiart in Histor. Francor. MS. ann. 1304 :
Et grans nez profondes et larges,
Chascune fermée à chable,
Plus de cinq cens dedans le Hable.
Alibi :
Mariniers esloignent de Hable.
Reperitur etiam in Statuto ann. 27. Henrici VI. cap. 3. et in Consuet. urbis Bononiæ art. 22. 23. 24. Portus vero sic nuncupati, quod in iis religentur naves : Arabes enim habala vincire et nectere dicunt. Habl iisdem est funis, unde [] forte nostrum Chables, pro spissioribus funibus, quibus naves ad portus religantur. Sunt, qui putant vocem Havre, ab Aber Britannica ortam, quæ ostium fluminis sonat, apud Giraldum Cambrensem lib. 2. Itiner. cap. 2 :
Versus Aberteivi, id est, casum Teivi fluminis in mare. Havene d'Acre,
pro Havre, habetur in Itinerario MS. Comitis Pontivi.