« »
 
[]« Havadium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 174c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAVADIUM
HAVADIUM, Havagium. Tributum, ni fallor, quod pro mensura aridorum exigitur, Gall. Havage, Havée, forte a mensura [] quæ Havata vel Havotus dicitur, vel a veteri Gall. Havir, Capere, ducta origo. Charta Gaufredi Comitis Mauritaniæ in Biblioth. Clun. pag. 543 :
Havadium quoque, et omnes alias consuetudines, quas in burgo S. Dyonisii accipiebam, omnes dimitto.
Idem esse videtur quod
Havagium. Charta ann. 1276. in Chartular. Domus Dei Pontisar. :
Dicebant nos debere sibi quasdam consuetudines, vulgariter nuncupatas Havagium et criagium apud Pontisaram, ipsosque ac eorum prædecessores esse et fuisse in possessione vel quasi percipiendi prædictum Havagium et criagium nomine annui redditus sibi a nobis debiti.
Alia vernacula ibid. de ead. præstatione :
Sachent tuit que comme content fust... d'un Havage et d'un bufetage de Pontoise, etc.
Charta ann. 1283 :
Cum Normannus de Clelennec armiger tradidisset alias illustri vero D. Johanni Duci Britanniæ l. libras annui redditus ratione cujusdam emendæ, et nos requisiti fuissemus de assidenda prædicta summa ; assignavimus duas partes Havagii villæ de Lannuyon.
Charta Willelmi Comitis Pontivi, in Hist. Perticensi pag. 117 :
Sint quieti et liberi de teloneo,.... hallagio, Havagio, bosselagio, etc.
Ubi perperam editum Hanagio. Regestum Philippi Augusti Herouvallianum f. 142 :
Præpositura Vernonis... avenæ 6. mod. Havagium 30. lib. halæ 60. lib. etc.
Regestum censuum et feodorum Comitatus Carnotensis f. 16 :
Le Havage de chascun sestier de blé vendu en la ville de Chartres hors franchise, se cil qui le vent, l'a acheté, il doit un Havagiau ; se il a cru en sa terre, ou en son gaaignage, il doit dou sestier demy Havagiau, et de tout grain autressi, fors que d'avoine, et l'avoine paie au double.