« »
 
[]« Havotus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 176a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HAVOTUS
HAVOTUS, Mensura frumentaria apud Belgas, quæ ad modium revocari posse videtur. Charta Stephani Episc. Tornacensis ann. 1198. tom. 3. novæ Gall. Christ. inter Instr. col. 52 :
Præterea quosdam redditus quos emimus, apud Markain, videlicet quinque Havotos frumenti, duas raserias avenæ, quatuor capones, et viginti et octo denarios præfato [] Capellano assignavimus in perpetuum.
Perperam editum apud Miræum tom. 2. pag. 962. Hauctos. Tabularium S. Bartholomæi Bethuniensis fol. 66 :
Hii sunt redditus qui debentur S. Bartholomæo et S. Præjecto apud Herlies. Johannes Hailles... terciam partem unius Havoti frumenti de redditu ad mensuram de Basleia... Emma Bernaus et heredes de tribus Havotis terræ sitis apud Wailli 7. den..... Beatris de atrio de 10. Havotis terræ sitæ... 2. sol... Hanaderlus del Mortier 11. Havotos terræ.
Erat ergo Havotus etiam mensura agraria, quæ haud scio an referri possit ad vocem, Actus quadratus, quæ apud Columellam significat portionem agri 125. pedum.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Havon et Havot. Comput. ann. 1365. ex Tabul. S. Petri Insul. :
Item receptum pro xiij. panibus de Anapia et de Anetieris en Melentois, de quibus tres faciunt Havotum, tantum pro Havoto v. sol. iiij. den. ob. Flandrensium, valent xxiij. sol. iij. den. ob. Fland.
Pactum inter Phil. reg. et episc. Tornac. ann. 1320. ex Bibl. reg. :
Item pour vint sept deniers Parisis de taille que on devoit pour le manoir, et se le devoit on pour deux bonniers de terre et pour huit Havos d'avoine et deux chapons.
Charta ann. 1344. in Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 328 :
Nous quittons aus poures de la charité de la paroisse S. Estienne en nostre ville de Lille quatorze rasieres, troys Havons, quareignon et demy de blé, troy Havons et demy quareignon d'avoine.
Hinc Havotée, Modus agri, cui seminando satis est Havotus. Charta ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 413 :
Item de neuf Havotées de terre, séans devant le moustier de ladite ville de Villainnes.
Pluries ibi. Lit. remiss. ann. 1468. in Reg. 195. ch. 197 :
Le suppliant achepta une Havotée de terre, qui estoit entre les siennes.
Ubi perperam Hanotée scriptum est. At vero Havos, Direptor significari videtur, a Flandrensi voce Havik, Gyrofalco, avis rapax, apud Philippum Mouskes :
Et tout, si com çou fust Havos,
Prendoit et reuboit le pais.
Est præterea Havotus, Mensura liquidorum. Libert. villæ Domnimed. ann. 1246. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 692. art. 24 :
Dominus habet Havotum cervisiæ pro uno obolo minus quam venditur per villam.
Ubi perperam editum Hanotum.