« »
 
[]« Herenachus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 196b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERENACHUS
HERENACHUS, apud Hibernos, Dignitas Ecclesiastica, apud quos sic nuncupabatur Clericus, qui primam tonsuram non excesserat, et censum Episcopi cæteraque Ecclesiæ debita colligebat, partem unam Episcopo, aliam reficiendæ Ecclesiæ fabricæ, tertiam fovendis pauperibus excipiendisque hospitio peregrinis disponens. In stipendium muneris, libera ei cessit ab omnibus præstationibus terræ portio, quam honoris causa Honorem villæ nuncupant. Ita Vicedomini vel œconomi munus obibat ; quod etiam hæreditarium fuit. Vide de Herenacia plenius disserentem Spelmannum in Corba, ut et Jacobum Waræum in Antiquitatib. Hibernicis cap. 17.