« Herimanni » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 197c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERIMANNI
HERIMANNI, Heremanni, Arimani, Arimanni. Ita dicebatur apud
Longobardos certum hominum genus, quos humilioris fuisse conditionis quidam rentur, quod
servis adjungantur in Diplomate Conradi Imp. apud Sigon. lib. 8. de Regno Italiæ : alii
vero Milites,
vassallos, et qui beneficia a Principe obtinebant, ita dictos censent. Vocabularium Gothicum a Grotio collectum apud Murator.
tom. 1. part. 1. pag. 370 :
Arimanus, herman. Miles gregalis, qui publicum munus non habet. Postea pro paupere sumta vox. Hinc jus Arimandiæ in feudis.Certe Arimanos in Legibus Longob. subditos fuisse immediate Comitib. ipsis, Judicibus, Sculdasiis, etc. deprehendimus, ita ut diversos fuisse a servis nemo non putet. Lib. 1. tit. 18. § 2. Rach. 6. :
Arimanus ille quidem, si mentitus fuerit, et dolose hoc egerit, si ante venerit ad palatium, quam ad judicis sui vadat judicium.Tit. 25. § 50. Luitpr. 44. (5, 15.) :
Si ille judex...... Arimano suo faciendum mandatum neglexerit.Lib. 3. tit. 12. § 5. Guid. 3. :
Nemo Comes, neque loco ejus positus, neque Sculdasius ab Arimanis suis aliquid per vim exigat.Ubi Eccardus scribit :
Arimannis, Erbmænner, qui bona hæreditaria possident, domini minores. Vide notas iterum nostras ad catechesin Theotiscam p. 163.Tit. 13. § 3. Guid. 4. :
Comes loci ad defensionem patriæ suos Arimanos hostiliter præparare monuerit, etc.Charta Hugonis et Lotharii Italiæ Regum ann. 938. in Bibl. Sebus. Cent. 1. cap. 83 :
Insuper concedimus eidem fideli nostro Aledramo, suisque hæredibus, ut de villa, quæ vocatur Roncho, et de omnibus Arimannis in ea morantibus, omnemque districtionem, omnemque publicam functionem et querimoniam, quam antea publicus nosterque missus facere consueverat,... custodiant et observent.
◊ Prædictis addo, quæ de Arimannis habent Capitula Concilii
anonymi an. 904. can. 1. et seqq. :
Ut nullus Comitum Arimannos in beneficio suis hominibus tribuat. Ut homines Comitum nullatenus in domibus Arimannorum resideant, sed domos reipublicæ instaurent, ibique resideant. Ut Scriptoribus publicis nullatenus interdicatur res Arimannorum transcribere, si quando eis fuerit opportunum. Quod si occasione vitandi exercitus, aut placitum, venditæ fuerint, et ipsi eas pendere supersederint, exigatur ab eis utrumque, sicut ante transcriptionem. Ut ipsi Arimanni frequentius quam in lege statutum est, ad placitum ire cogantur, nec a Comitibus, nec a Sculdasiis, etc.
◊ Sane his omnibus in locis Arimanni videntur fuisse,
qui sub Comitibus, judicibus aliisque regiis Officialibus, in oppidis et castris
militabant, invigilabantque eorum tuitioni. Cui sententiæ favet etymon Germanicum : dicti
enim Arimanni, seu Herimanni, ab Here, exercitus, et Man,
homo, quasi vir exercituum, uti vocem Herman interpretatur Aventinus. Nos
diceremus Hommes de guerre, Hommes d'armée ; Germanis Hermanner, milites, et
beneficia ac prædia ab Imperatore concessa possidentes, vassalli minores. Ita Goldastus.
Vel certe Arimanni, seu Herimanni, fuere ipsi villarum incolæ, vel, ut vulgo
dicimus, subditi, prorsus diversi a servis, cum nulli oneri subjacerent, præterquam
hostis, et placiti, ut ex supra allatis satis patet : quod de servis
nullibi dictum legere est. Proinde vocis etymon arcessendum hoc casu ex herr,
dominus, et man, homo, quasi homo domini, id est, vassallus.
◊ Sed dubitationem adimunt omnem Chartæ veteres, quæ
Herimannos liberos fuisse homines declarant, ut Charta Caroli Crassi Imper. apud
Ughellum tom. 5. in qua liberi Erimanni dicuntur. Alia Ottonis
Imper. ann. 967. apud eumdem in Episc. Veronensibus :
Castellum, quod vocatur Romanianum cum liberis hominibus, qui vulgo Heremanni vocantur.Ubi perperam editum Heremitani. Rustici Arimanni, in veteri Charta ibid. pag. 742. Atque hac notione Harimannos et Herimannos habent aliæ apud eumdem Ughell. tom. 1. pag. 899. tom. 4. pag. 632. 635. 663. etc. Adde Chronicon Benevent. S. Sophiæ pag. 619. et eumdem Ughell. tom. 2. pag. 217.
P. , 1766.
◊ Liberæ conditionis fuisse
Herimannos, post allata in hanc rem a Cangio argumenta, nusquam dubitari licet :
maxime si iis addas, quæ ad eandem sententiam tuendam rursum profert Muratorius tom. 1.
Antiq. Ital. med. ævi col. 715. quæ quidem a servili conditione, cui subjectos fuisse
Herimannos nonnulli volunt, ita sunt aliena, ut idem doctissimus vir inter
nobiles illos cooptari debere existimet. Sed id ultra metam, ut opinor. Et vero non
ejusdem conditionis fuisse omnes, qui Herimanni vocabantur, facile ex diversis
locis, quæ ad eos spectant, crediderim. Interdum iidem videntur, qui sub comitibus,
judicibus, aliisque regiis officialibus, in oppidis et castris militabant, invigilabantque
eorum tuitioni, ut pluribus docet Cangius. Nonnunquam inter burgenses, et quidem præcipuos
videntur recensendi ; quippe qui negotiatoribus adjungantur, et potiorem in electione
presbyterorum, quibus ecclesiæ parrochiales committebantur regendæ, partem habuerint. Quæ
ex sequentibus non obscure indicantur. Vide Savinii Histor. Jur. Rom. med. temp. tom. 1. § 55. sqq. Grimm. Antiq. Jur.
Germ. pag. 292.P. , 1766.
Aremanni, Arimanni et Eremanni, Voces unius ejusdemque notionis. Lit.
ann. 819. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 747 : Breve ordinationis facio ego Petrus gratia Dei episcopus, qualiter una cum consensu sacerdotum, et Aremannos hujus Lucanæ civitatis, quorum nomina subter leguntur, ordinare videor te Andripertum presbiterum filio Pauli in nostra ecclesia sedalem S. Donati.Privil. Henr. II. reg. Germ. ann. 1014. tom. 4. earumd. Antiq. col. 13 :
Cunctos Arimannos in civitate Mantuæ, sive in castro... cum omni eorum hæreditate, paterno vel materno jure, cum familiis utriusque sexus, servis et ancillis, libellariis, precariis, et cum omnibus rebus eorum mobilibus et immobilibus, per hujus nostri præcepti paginam... corroboramus..... Concedimus eis omnem tholoneum et ripaticum, quod pro negocio exercent in Garda, et in Lasese, et in summo Lacu, vel in Brixiana et in Ferraria, vel in Comaclu, et in Ravenna, ipsi, suisque filiis ac hominibus, qui illorum causam laborantes negociantur, licentiam habeant potestative negociandi per jam dictum lacum, absque omnium hominum contradictione, vel publica functione, vel alicujus tholonei vel ripatici reddita.Aliud Henr. III. ann. 1055. ibid. col. 15 :
Statuentes etiam ut nulla magna parvaque persona prædictos cives, videlicet Eremannos, in Mantua civitate habitantes, de suis personis, sive de illorum servis et ancillis, vel de liberis hominibus in eorum residentibus terra, vel de Eremania et communibus rebus, ad prædictam civitatem pertinentibus...... inquietare, molestare, divestire sine legali judicio præsumat.
Arimanna Femina, non Arimanni
uxor, sed femina ejusdem conditionis ac fuit Arimannus, et, ut interpretor,
quæ liberæ erat conditionis, et ab Arimanis genus ducebat. Charta Ludovici Pii in Chron.
Farfensi pag. 657 :
Ut secundum tenorem antiquorum præceptorum, quæ Reges Longobardorum nobis dederunt, de Arimannis feminis, quas sibi pertinentes huic Monasterio in conjugio sociaverunt, ut post transactum annuale spatium, secundum dicti tenorem, sic eos easque possideamus, nobisque proprio nomine vindicemus.Quibus verbis innuit Ludovicus, legem latam a Ratchise Rege 2., quæ exstat in lib. 2. Legis Langob. tit. 35. § 10 :
Si autem amodo præsumpserit cujuscumque servus Arimannam ducere uxorem, sic exinde detur judicium, sicut in anteriori edicto legitur.Ubi disertim servus ab arimanno distinguitur, prorsusque alterius fuisse conditionis ostenditur : ut et in alio Diplomate ejusdem Ludovici Pii pro Ecclesia Veronensi apud Ughellum :
Insuper etiam placuit nostræ Serenitati de famulis ejusdem Monasterii definitiones facere, videlicet feminis liberis, quas Itali Herimannas vocant, quæ se famulis ipsius Ecclesiæ et Monasterii copulaverunt, etc.
Arimania, Arimannia. Marculfus lib. 1. form. 18 :
Fidelis noster veniens ibi in Palatio nostro, una cum Arimania sua, in manu nostra trustem, et fidelitatem nobis visus est conjurasse.Ubi Arimaniæ vox non familiam tantum, uti vult Bignonius, sed familiam militarem significat. Ibi enim Antrustionis Regis mentio fit, qui Regi fidem et operam suam, in exercitu scilicet, spondet. Unde et interdum vox eadem pro cavalcata, hoste, seu exercitu, usurpatur, hoc est, pro eo jure, quo domini vassallos suos in exercitum secum ire compellebant. Charta Guillelmi Montisferr. ann. 1156. apud Guichenonum in Bibliotheca Sebusiana Cent. 1. cap. 93 :
Ut nec nos, nec nostri successores..... valeamus ab antedicto Monasterio, vel a præfatis omnibus exigere placitum, districtum, bannum, fodrum, albergariam, prædariam, Arimanniam, angariam, parangariam, etc.Neque aliud est Armannia, Arimandia, et Armandia, (vix enim sibi constant Codices editi) in libro 5. Feudorum, in cujus vocis origine vestiganda frustra insudarunt Feudistæ : est enim Arimannia, et Arimandia, obligatio in vassallis, eundi in exercitum, quæ merito inter jura regalia ibi accensetur :
Regalia autem sunt Armanniæ, viæ publicæ, flumina, etc.Ubi perperam Isern. Alvarottus, Baldus, et alii, Arimandiam vectigal esse quoddam, quod ex armentis animalium solvebatur, interpretantur. Neque felicius Cujacius et alii, armamentaria publica, i. armorum fabricas, quarum jus penes Imperatorem est, esse censuere : vel, ut Borcholten, certum vectigal, quod ex licentia arma faciendi dependeretur. Hinc districtus Erimaniæ, pro mulcta, quæ pro defectu hostis irrogatur, in veteribus Chartis apud Ughellum tom. 5. pag. 777. 785. 790. etc. Vide Histor. Bellunensem Georgii Piloni pag. 84. v°.
Arimannaria, Idem quod Arimandia, in Charta Philippi Ducis Thusciæ ann. 1195. in
Bullario Casinensi tom. 2. pag. 226 :
Ab omnibus similiter albergariis, Arrimanariis, angariis, parangariis, fodris, etc.
P. , 1766.
Arimania, Arimannia, Tributum, vectigal, quod ab Arimannis negotiationis ac
fortean tuitionis suæ causa exsolvebatur ; simul et Arimannorum munus
et officium, vel eorum societas. Charta ann. 1178. apud Murator. in Antiq.
Estens. pag. 348 : Et jubeo ut nullus marchionum emat Arimaniam alicujus militis alterius marchionis, vel quæ sit communis.Liber censuum eccl. Rom. ann. 1192. apud eumd. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 871 :
Romana ecclesia debet habere pro censu de civitate Ferrariensi l. solidos Lucenses, et medietatem tributi ripæ, et districtum de mercato, et totam Arimanniam de plebe Cornacervina, et totam Arimanniam Massæ Fiscaliæ, et totum publicum ejusdem.Pluries ibi. Consule præterea eumdem Murator. tom. 1. earumd. Antiq. col. 736. et Savinium Hist. Jur. Roman. med. temp. tom. 1. § 58.
Erimarii, perperam, ni fallor, pro Erimanni, in Charta Caroli Crassi Imp. ann. 882.
apud Ughellum tom. 4. pag. 1366 :
Liberos massarios, vel Erimarios, quos legalis coactio exigere, quærere placitum per patronos vel advocatum adducat, etc.