« Herireita » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 201a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERIREITA
HERIREITA. Lex Bajwar. tit. 3. cap. 8. § 1 :
Si quis liberum hostili manu cinxerit, quod Herireita dicunt, ad ostium cum 40. clypeis, et sagittam in curtem projecerit, aut quodcumque telorum genus, cum 40. sol. componat, Duci vero nihil minus.Ubi Editio Heroldi tit. 23. pro ad ostium, habet idem. Lindenbrogius vocem ab Heer, exercitus, deducit, et Reita, equitatura. Id improbat Spelmannus, cum clypeus et sagitta, de quibus hoc loco, peditum, non equitum sint arma : unde mavult a Saxonico ryt, i. agmen, caterva, vocem formatam, ut intelligatur caterva militaris. Posset etiam legi Herireisa : nam Reisa, ut suo loco docemus, Germanis excursionem militarem sonat. Confer Hariraida.