« »
 
[]« 1 herodius » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 203b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HERODIUS1
1. HERODIUS, Genus avis, Gall. Heron. Joan. de Janua : Herodius, Rapacissima avis, avium et omnium volatilium major, qui et aquilam vincit, etc. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Herodius, Un oiseau de proie, gilfaut. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Herodius, faucum, Gallice, Leg. Faucon. Vita S. Bonifacii Mogunt. tom. 1. Junii pag. 473 :
Hic autem (Gwelibus) honestis moribus, ut ferunt, suam vitam circumsepsit, nisi tantum quod cum Herodiis et canibus per semetipsum jocabatur.
Hist. Luitprandi apud Murat. tom. 2. pag. 467 :
Pennæ strutionis similes sunt pennis accipitris, et Herodii : cum tempus advenerit in altum alas erigit, deridet equitem et ascensorem ejus.
Non semel legitur in Bibliis sacris, ut Deuter. 14. 16. etc.