![[]](img/image.png)
HESYCHASTERIUM, Græcis recentioribus, ἡσυχασθήριον, Cella
solitarii, hic, ut videtur, Cœnobium. Vita S. Stephani Sabaitæ authore Leontio ejus
discipulo tom. 3. Julii pag. 531 :
Prosequere igitur cam vivendi rationem quam edoctus a Deo es ; dimidium quidem temporis ponens in solitudine, quod autem reliquum, in Hesychasterio, ut multos ad veram Dei notitiam ac virtutem instituas.Vide Hesicastæ.