« Hichinaculum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 205c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HICHINACULUM
HICHINACULUM. Testamentum S. Remigii, apud Flodoardum lib. 1. cap. 18 :
Remigiæ coclearia 3. quæ meo sunt nomine titulata, mantile ipsius, quod habeo feriale, transcribo : Hichinaculum quoque dono illi, de quo Hondebodo dixi.Ita etiam habet prius S. Remigii Testamentum apud Labbeum et Marlotum. Ubi Hichinaculum forte pro Hichinariolum dicitur, ut diminutivum sit vocis Hicinarius, de qua mox. Vide Hilcus.