« »
 
[]« Hierophanta » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 207a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HIEROPHANTA
HIEROPHANTA, ἱεροφάντης, Qui sacra et cæremonias docet, Sacrorum antistes, ædituus. Angelomus in Genesim cap. 39. apud Bern. Pez tom. 1. Anecd. part. 1. col. 217 :
Tradunt Hebræi emptum ab hoc (Putiphare) Joseph ob nimiam pulcritudinem in turpe ministerium, et a Domino viribus ejus arefactis, postea electum esse juxta morem Hierophantarum in pontificatum Heliopoleos.
Hist. Pacificationis inter Rudolfum II. Imp. et Imp. Turcarum ann. 1604. apud Ludewig. tom. 6. pag. 309 :
Ad proximum igitur tentorium illius rei gratia tapetibus structum ostensum est, quorsum Turcæ cupide adulantes... ritu gentili et barbaro humi se sternunt, ac uno Hierophantarum clamore et cantu præ reliquis personante, pectora tundunt, faciem, barbas promissas palmis permulcent.
P. Carpentier, 1766.
Occurrit præterea apud Arnob. lib. 5 :
Et qui postea floruerunt caduceatores, Hierophantæ atque præcones.
De his docte Vandal. Dissert. 6. cap. 5. pag. 500. Vide etiam Gruter. in inscript. 192. 3.