« »
 
[]« Hindeni homines » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 208a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HINDENI
HINDENI Homines, in Legibus Adelstani Regis cap. 3. et 7. ex Saxonico hyndene, societas, quasi homines societatis, contubernii, contubernales. Saxonibus enim erat in more positum, (verbis utor Somneri) ut omnem hominem æstimarent ac pro natalis sui ratione capite censerent ; sed etiam secundum cujusque valorem in classem (vel Collegium) parium suorum, quam hyndene nuncuparunt, referrent ; trium scilicet sequentium unam, infimam, mediam, summam. Infima classis fuit, quorum singuli valerent 200. sol. talis inde Latine dictus vir ducentenus, vulgariter a classe, in quam ascitus, tvy hyndnemon. Media eorum, quorum singuli valerent 600. sol. talis inde Latine dictus sexcentenus, vulgariter a classe, in quam ascitus, syxhyndnemon. Summa autem eorum, quorum singuli valerent 1200. sol. talis inde Latine dictus duodecies centenus : vulgariter a classe, in quam ascitus tvelfhyndnemon. Pariterque uxores ipsorum Cyrliscam (i. Twyhyndam, nam Twyhyndeman idem erat, qui ceorliscus, et sic quandoque dictus, quandoque villanus) syxhindam, et twelfhyndam, nominarunt. Totam hanc apud Anglos hominum partitionem observare est, præsertim in Legibus Aluredi Regis cap. 12. 30. 31. 32. etc. apud Bromptonum, et Henr. I. cap. 76. et 87. Twyhindorum, seu villanorum præterea mentio est in iisdem Legib. Henrici I. cap. 70. 76. ut Sixhindorum, eodem cap. 76. et Twelfhindorum, seu Thanorum, cap. 69. 70. 76. 83. 87. qui perfecte nobiles dicuntur eodem dicto cap. 76.