![[]](img/image.png)
HODEGITRIA, Vox Græca, viæ Dux, appellata est imago B. M. Virginis quam D. Lucam depinxisse
dicunt ; eo quod, cum expulsis Latinis Michael Palæologus urbem triumphans ingrederetur,
imaginem hanc sibi prælatam pedes secutus fuerit. Gregoras lib. 4 :
Post dies complures Imperator CP. intrat non prius tamen, quam sacrosanctæ Deiparæ, quam quasi viæ monstratricem Hodegitriam nuncupant, imago per portam quæ Aurea dicitur, ingressa est, etc.Plura vide apud Hofman.