![[]](img/image.png)
HOLOCAUSTA, Hostiæ Eucharisticæ. Fragmenta Hist. MSS. apud Stephanot. tom. 2 :
Tanta in altari Holocausta offerantur, quæ populo sufficere debeant. Quod si remanserint in crastina non reserventur, nisi propter viaticum eorum qui morituri sunt, ne quis Christianus sine communione sancta moriatur ; sive propter virtutem custodiæ Ecclesiæ, ne virtutes adversariæ nocere valeant loco, etc.