« Homagium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 213c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOMAGIUM
HOMAGIUM, Obsequium, cultus ; ut infra Homen. Chron. Pontif. Leon. Urbevet.
edit. Lamii, pag. 162 :
Silvester, natione Gallicus, nomine Gilbertus.... Hic primum juvenis Floriacensis cœnobii in Aurelianensi diœcesi monachus fuit ; sed dimisso monasterio, Homagium diabolo fecit, ut sibi omnia ad votum succederent ; quod diabolus promisit implere. Ipse obsequiis diaboli insistens, etc.Vide alia notione in Hominium.