« »
 
[]« Homiliæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 4, col. 214c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/HOMILIAE
HOMILIÆ, Familiares collationes, quæ [] a Præsulibus habebantur in ædibus sacris, in quibus et interrogabant populum, et interrogabantur a populo : ita enim ὁμιλίαν a λόγῳ seu oratione distinguit Photius in Bibl. Cod. 172. unde Tractatus populares dicuntur S. Augustino in Psalm. 118. in Proœmio :
Statui autem per sermones id agere, qui proferuntur in populis, quos Græci ὁμιλίας vocant.
Idem Epist. 2. ad Quodvultdeum præfixa lib. de Hæresib. :
Tractatus populares, quos Græci Homilias vocant.
Victor. Vitens. lib. 1. de Persecut. Vandal. de eodem S. Augustino :
Usque ad illud tempus cc. jam xxx. et duos confecerat libros, exceptis innumerabilibus Epistolis, vel Expositione totius Psalterii et Evangeliorum, atque Tractatibus popularibus, quas Græci Omelias vocant.
Senator lib. de Divinis lect. cap. 17 :
Modo enim doctissimi viri, aut libros divina inspiratione conficiunt, aut invicem se Epistolarum gratia consolantur, aut populos dulcissimo sermone deliniunt. Homeliaticus sermo,
apud Æneam Parisiens. Episc. adversus Græcos pag. 86. et Nicol. Trivettum ann. 1180.
Ad quod (Concilium) venit civis Pisanus quidam nomine Burgundio in Græca Latinaque lingua peritus, afferens Evangelium S. Johannis expositum sermone Homeliatico
. Ruffinus in Prologo ad Originis lib. περὶ ἀρχῶν :
Libellos Originis, quos Homiliaticos appellavit.
Vide Synodum Laodic. can. 19. et Concilium Turon. III. cap. 17. Ὁμιλεῖν, Sermonem habere ad populum, in Concilio Ancyrano cap. 1. Homiliaris ammonitio, in Epist. Alcuini ad Monachos Vedastinos circa ann. 796. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 51 :
Necdum mihi, carissimi Fratres, occurrit tempus dictandi Homiliarem ammonitionem, sed vita comite, Spiritu sancto inspirante, non ero immemor petitionis vestræ et promissionis meæ.
Vide Ὁμιλεῖν in Gloss. med. Græcit.
Homiliarius, Liber, continens Sanctorum homilias, quæ legi solent in Dominicis, in Natali, et in festis Sanctorum propria Evangelia habentium, et in Paschate et Pentecoste, cum ferialibus eorumdem. Ita Belethus can. 60. et Durand. lib. 6. Ration. cap. 1. n. 28. Vide Concilium Turonense ann. 813. cap. 17. Moguntinum ann. 847. can. 2. etc. Riculfum Suessionensem Episcopum in Constit. cap. 6. et infra in Vitæ Patrum.
Homiliare S. Augustini, continens Sermones 147. in Chron. Fontanell. cap. 16.
Omelia, et Omelium, pro Homeliario, non semel in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 322.